|
Assignatis ergo quatuor graduum descriptionibus, restat ut eorum
officia videamus. Beatae igitur vitae dulcedinem lectio inquirit,
meditatio invenit, oratio postulat, contemplatio degustat. Unde ipse
Dominus dicit, Quaerite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis
(Matth. VII, 7). Quaerite legendo, et invenietis meditando.
Pulsate orando, et aperietur vobis contemplando. Lectio quasi
solidum cibum ori apponit; meditatio masticat et frangit; oratio
saporem acquirit; contemplatio est ipsa dulcedo, quae jucundat et
reficit. Lectio in cortice, meditatio in adipe, oratio in desiderii
postulatione, contemplatio in adeptae dulcedinis delectatione. Quod
ut expressius videri possit, unum de multis supponam exemplum. In
lectione audio, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Id. V, 8). Ecce breve verbum, sed suave et multiplici sensu
refertum, ad pastum animae quasi uvam ministravit; quam postquam anima
diligenter inspexerit, dicit intra se, Potest aliquid boni esse,
redibo ad cor meum, et tentabo si forte intelligere et invenire potero
munditiam hanc: pretiosa enim et desiderabilis est res ista, cujus
possessores beati dicuntur, quibus visio Dei, quae est vita aeterna,
promittitur, quae tot sacrae Scripturae testimoniis collaudatur. Hoc
ergo sibi plenius explicari desiderans, incipit hanc unam masticare et
frangere, eamque quasi in torculari ponit; deinde excitat rationem ad
inquirendum quid sit, et quomodo haberi possit haec adeo pretiosa et
desiderabilis munditia.
|
|