|
Accedens ergo sedula meditatio, non remanet extra, non haeret in
superficie litterae, altius figit pedem, interiora penetrat, singula
rimatur. Attente considerat quod non dixit, Beati mundo corpore,
sed corde: quia non sufficit manus habere innoxias a malo opere, nisi
et a pravis cogitationibus mundemur in mente. Quod auctoritate
Prophetae confirmatur dicentis, Quis ascendet in montem Domini, aut
quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde
(Psal. XXIII, 3 et 4). Item considerat, quantum hanc
cordis munditiam optabat idem propheta sic orans: Cor mundum crea in
me Deus (Psal. L, 12). Et iterum: Iniquitatem si aspexi in
corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18). Cogitat
quam sollicitus erat in hac custodia beatus Job qui dicebat, Pepigi
foedus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine (Job
XXXI, 1). Ecce quantum arctabat se vir sanctus, qui claudebat
oculos suos ne videret vanitatem; ne forte incautus aspiceret, quod
postea invitus desideraret. Postquam haec et hujusmodi de cordis
munditia pertractavit, incipit cogitare de ejus praemio; quam
gloriosum et delectabile est videre faciem desideratam Domini,
speciosi forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); non esse
jam abjectum et vilem, non habentem speciem qua vestivit eum mater sua
synagoga; sed stola immortalitatis indutum, et coronatum diademate quo
coronavit eum Pater suus in die resurrectionis et gloriae, die quam
fecit Dominus. Cogitat quod in illa visione erit satietas illa, de
qua dicit Propheta, Satiabor, cum apparuerit gloria tua (Psal.
XVI, 15). Videsne quantum liquoris emanavit ex minima uva,
quantus ignis ex hac scintilla ortus est, quantum haec modica massa,
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8),
in incude meditationis extensa est? Sed quantum adhuc posset extendi,
si accederet aliquis talia expertus? Sentio enim quod puteus altus
est: sed ego ad haec rudis , vas in quo pauca haurirem, vix inveni.
His anima facibus inflammata, his incitata desideriis, fracto
alabastro suavitatem unguenti praesentire incipit necdum gustu, sed
quasi narium odoratu. Et hoc colligit quam suave esset hujus munditiae
sentire experientiam, cujus meditationem novit adeo esse jucundam.
Sed quid faciet? Habendi desiderio exaestuat: sed non invenit apud
se quomodo habere possit (Joan. IV, 11), et quanto plus
inquirit, plus sitit; dum apponit meditationem, apponit et dolorem;
quia sitit dulcedinem quam in cordis munditia meditatio esse monstrat,
sed non praegustat. Non enim est legentis atque meditantis hanc
sentire dulcedinem, nisi data fuerit desuper. Legere enim et meditari
tam bonis quam malis commune est. Et ipsi philosophi gentium, in quo
summa veri boni consisteret, ductu rationis invenerunt: sed quia cum
Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I,
21), sed de suis viribus praesumentes, dicebant, Linguam nostram
magnificabimus, labia nostra a nobis sunt (Psal. XI, 5); non
meruerunt percipere quod potuerunt videre. Evanuerunt in
cogitationibus suis, et omnis eorum sapientia devorata est, quam eis
contulerat humanae studium disciplinae, non spiritus sapientiae, qui
solus dat veram sapientiam; sapidam scilicet scientiam, quae animam
cui inhaesit, inaestimabili sapore jucundat et reficit: et de illa
dictum est, Sapientia non intrabit in malevolam animam (Sap. I,
4). Haec autem a solo Deo est. Et sicut officium baptizandi
Dominus concessit multis, potestatem vero et auctoritatem in Baptismo
remittendi peccata sibi soli retinuit (unde Joannes antonomastice et
discretive de eo dixit, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto
[Joan. I, 33]); sic de eo possumus dicere, Hic est qui
sapientiae saporem dat, et sapidam animae scientiam. Sermo siquidem
datur multis, sed sapientia paucis, quam distribuit Dominus cui
vult, et quomodo vult.
|
|