|
Videns autem anima quod ad desideratam cognitionis et experientiae
dulcedinem per se non possit attingere, et quanto magis ad cor altum
accedit, tanto magis exaltetur Deus; humiliat se, et confugit ad
orationem, dicens, Domine, qui non videris nisi a mundis cordibus,
investigavi legendo, meditando quaesivi quomodo haberi possit vera
cordis munditia, ut ea mediante vel ex modica parte possem te
cognoscere. Quaerebam vultum tuum, Domine, vultum tuum, Domine,
quaerebam (Psal. XXVI, 8). Diu meditatus sum in corde meo,
et in meditatione mea exarsit ignis et desiderium amplius cognoscendi te
(Psal. XXXVIII, 4). Dum panem sacrae Scripturae mihi
frangis, in fractione panis magna cognitio est (Luc. XXIV 30
et 31); et quanto plus te cognosco, plus te cognoscere desidero;
non jam in cortice litterae, sed in sensu experientiae. Nec hoc
peto, Domine, propter merita mea, sed pro tua misericordia. Fateor
enim quia indigna et peccatrix sum; sed et catelli edunt de micis quae
cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27). Da mihi,
Domine, arrham haereditatis futurae, saltem guttam coelestis
pluviae, qua refrigerem sitim meam, quia amore ardeo.
|
|