|
His et hujusmodi ignitis eloquiis suum inflammat desiderium: sic
ostendit suum affectum: istis incantationibus advocat sponsum.
Dominus autem, cujus oculi super justos, et aures ejus non solum ad
preces, sed ipsas preces eorum non exspectat donec sermonem finierint,
sed medium orationis cursum interrumpens festinus ingerit se, et animae
desideranti festinus occurrit coelestis rore dulcedinis circumfusus,
unguentis optimis delibutus animam fatigatam recreat, esurientem
reficit, aridam impinguat, et facit eam terrenorum oblivisci, memoria
sui eam mirabiliter fortificando, vivificando, et inebriando, ac
sobriam reddendo. Et sicut in quibusdam carnalibus officiis adeo
vincitur carnalis concupiscentia, quod omnem usum rationis amittit, et
fit homo quasi totus carnalis: ita merito in hac superna contemplatione
ita consumuntur et absorbentur carnales motus ab anima, ut in nullo
caro spiritui contradicat, et fiat homo quasi totus spiritualis.
|
|