CAPUT VI. Spiritus sancti ad animam venientis signa.

O Domine, quomodo comperiemus quando haec facies, et quod signum adventus tui? Numquid hujus consolationis et laetitiae testes et nuntii sunt suspiria et lacrymae? Si ita est, nova est antiphrasis ista, et significatio inusitata. Quae enim conventio consolationis ad suspiria, laetitiae ad lacrymas? si tamen istae dicendae sunt lacrymae, et non potius roris interioris desuper infusi superfluens abundantia, et ad interioris ablutionis indicium exterioris hominis purgamentum: ut sicut in baptismo puerorum per exteriorem ablutionem significatur et figuratur interior animae ablutio, ita hic e contra exteriorem ablutionem interior praecedat purgatio. O felices lacrymae, per quas maculae interiores purgantur, per quas peccatorum incendia exstinguuntur! Beati qui sic lugetis, quia ridebitis (Id. V, 5). In his lacrymis agnosce, o anima, sponsum tuum, amplectere desideratum. Nunc torrente te voluptatis inebria (Psal. XXXV, 9), suge ab ubere consolationis ejus lac et mel. Haec sunt miranda munuscula et solatia quae dedit tibi sponsus tuus, gemitus scilicet et lacrymae. Adducit tibi potum in his lacrymis in mensura. Hae lacrymae sunt tibi panes die ac nocte (Psal. XLI, 4); panes utique confirmantes cor hominis (Psal. CIII, 15), et dulciores super mel et favum. O Domine, si adeo sunt dulces istae lacrymae, quae ex memoria et desiderio tui excitantur, quam dulce erit gaudium, quod ex manifesta tui visione capietur? Si adeo dulce est flere pro te, quam dulce erit gaudere de te? Sed quid hujusmodi secreta colloquia proferimus in publicum? Cur ineffabiles et inenarrabiles affectus verbis communibus conamur exprimere? Inexperti talia non intelligunt, nisi ea expressius legant in libro experientiae, quos ipsa doceat unctio. Aliter autem littera exterior non prodest quidquam legenti. Modicum sapida est lectio exterioris litterae, nisi glossam et interiorem sensum sumat ex corde.