CAPUT VII. De gratiae occultatione.

O anima, diu protraximus sermonem. Bonum enim erat nos hic esse, cum Petro et Joanne contemplari gloriam sponsi, et diu manere cum illo, si vellet hic fieri non duo, non tria tabernacula, sed unum, in quo essemus simul, et simul delectaremur. Sed jam dicit sponsus, Dimitte me; jam enim ascendit aurora, jam lumen gratiae et visitationem quam desiderabas accepisti. Data ergo benedictione, mortificato nervo femoris, et mutato nomine de Jacob in Israel, paulisper secedit sponsus diu desideratus, cito elapsus. Subtrahit se tam a praedicta visione, quam a dulcedine contemplationis: manet tamen praesens quantum ad gubernationem, quantum ad gloriam, quantum ad unionem .