|
Sed ne timeas, o sponsa, ne desperes, ne existimes te contemni, si
paulisper tibi subtrahit sponsus faciem suam. Omnia ista cooperantur
tibi in bonum, et de accessu et recessu lucrum acquiris. Tibi venit,
tibi et recedit. Venit ad consolationem, recedit ad cautelam: ne
magnitudo consolationis extollat te: ne si semper apud te sit sponsus,
incipias contemnere sodales; et hanc continuam visitationem non jam
gratiae attribuas, sed naturae. Hanc autem gratiam cui vult et quando
vult sponsus tribuit, non quasi jure haereditario possidetur. Vulgare
proverbium est, quod nimia familiaritas parit contemptum. Recedit
ergo, ne forte nimis assiduus contemnatur, et absens magis
desideretur, desideratus avidius quaeratur, diu quaesitus tandem
gratius inveniatur. Praeterea si nunquam deesset hic consolatio (quae
respectu futurae gloriae, quae revelabitur in nobis, aenigmatica est
et ex parte [I Cor. XIII, 12]), putaremus forte hic habere
civitatem manentem, et minus inquireremus futuram (Hebr. XIII,
14). Ne ergo exsilium deputemus pro patria, arrham pro pretii
summa; venit sponsus, et recedit vicissim, nunc consolationem
afferens, nunc universum stratum nostrum in infirmitate commutans:
paulisper nos permittit gustare quam suavis est, et antequam plene
sentiamus se subtrahit; et ita quasi alis expansis supra nos volitans,
provocat nos ad volandum. Quasi dicat, Ecce parum gustastis quam
suavis sum et dulcis; sed si vultis plene saturari hac dulcedine,
currite post me in odorem unguentorum meorum, habentes sursum corda,
ubi ego sum in dextera Dei Patris. Ibi videbitis me, non per
speculum in aenigmate, sed facie ad faciem: et plene gaudebit cor
vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
|
|