|
1. Alacritatem vestrae Charitatis quanto gaudio suscipiamus,
agnoscitis. Exsultamus enim in Domino Deo nostro, de quo Apostolus
ait: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes.
II, 14). Agimus ergo eidem Domino et Salvatori nostro Jesu
Christo gratias. Hic praestitit nobis, ut antequam habeamus fratris
nostri Emeriti voluntatem, jam cognoverimus quantum diligit unitatem.
Quae tamen principia Deus voluerit ut de ore ipsius audiremus,
accipite. Mox ut ingressus est istam ecclesiam, illo loco stans ubi
primum coepimus cum eo colloquium, inspirante Domino, qui et cor
instruit, et linguam regit, ait nobis: Non possum nolle quod
vultis, sed possum velle quod volo. Videte quid promiserit, qui se
dixit non posse nolle quod volumus. Si enim non potest nolle quod
volumus, scit quid velimus. Hoc enim volumus quod et vos vultis.
Hoc omnes volumus quod vult Dominus. Quid autem velit Dominus,
occultum non est. Legitur enim Testamentum ejus, qui nos sibi fecit
cohaeredes: in eo recitatur, Pacem meam do vobis, pacem meam
relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Sive ergo cito, sive sero,
non potest nolle quod volumus. Moras autem aliquas nobis facit secunda
sententia, Possum velle quod volo. Sic enim dixit: Non possum
nolle quod vultis, sed possum velle quod volo. Potest velle quod
vult, sed non potest nolle quod volumus. Illud enim quod se dicit
posse, videmus. Nam vult modo quod vult; ipsum autem quod vult, non
vult Deus. Quid enim modo vult? esse in dissensione a catholica
Ecclesia, esse adhuc in communione partis Donati, esse adhuc in
schismate, esse adhuc inter illos qui dicunt, Ego sum Pauli, ego
vero Apollo, ego vero Cephae? Sed hoc non vult Deus, dum increpat
Apostolus, Divisus est Christus (I Cor. I, 12, 13)?
Potest ergo velle quod vult, sed ad tempus, sed ad horam, sed ad
verecundiae, non ad rationem sapientiae potest velle quod vult. Nam
modo hoc est quod vult, et potest velle quod vult. Sed quia non
potest nolle quod volumus, nolit Deus quod vult , et faciat quod
volumus. Non vos ergo permoveat, fratres, aliqua morula, dum quod
vult, vult; sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle
quod volumus. Et ab omnibus acclamatum est, Aut hic, aut nusquam!
Qui corda vestra declarastis vocibus, adjuvate nos et orationibus.
Potens est Dominus qui praecipit unitatem, mutare in melius
voluntatem. Quod autem acclamavit Charitas vestra, Aut hic, aut
nusquam; vocem in illum vestrae Charitatis agnovimus, et amamus.
Hoc etiam nos non nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus.
Idem est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et
coepiscopi nostri, episcopi vestri Deuterii. Olim nobis notus est
animus ejus. Nobiscum preces de hac re Domino fudit, cum concilio,
ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus. Jam de hac re
subscriptiones nostrae retinentur. Nunquam enim nos ita honorem
nostrum fovemus, ut unitati invideamus. Minores sumus honore , cum
simus majores dilectione. Novimus quemadmodum invitanda sit
infirmitas, ut perficiatur unitas.
2. Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi qui sub schismate
remanserint, aliquam spem habeant ad Dominum. Multi enim disputant
parum intelligentes quid loquantur, et dicunt: Si schismatici sunt,
si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt? Audite, fratres mei.
Si eos susciperemus, jam istum susciperemus fratrem nostrum
Emeritum, sive bonum, sive malum, tamen fratrem. Quod ideo dico,
quia et ipse novit per prophetam nobis dictum esse, quod illis etiam in
Collatione diximus, Dicite, Fratres nostri estis, his qui vos
oderunt (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Oderunt nos,
credimus finiendum esse quod odiunt: tamen et quamdiu odit, frater
audit; donec finiatur odium, crit nomen in testimonium. Non ergo sic
illos suscipimus ut sunt: absit a nobis; nam haeretici sunt,
suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur. Sed propter
malum quod habent, non in eis possumus persequi bona quae agnoscimus.
Malum enim dissensionis, schismatis, haeresis, malum suum habent:
bona vero quae in illis agnoscimus, non sunt sua; Domini nostri
habent bona, Ecclesiae habent bona. Baptismus non est ipsorum, sed
Christi. Invocatio nominis Dei super caput ipsorum quando ordinantur
episcopi, invocatio illa Dei est, non Donati. Non eum suscipio
episcopum, si quando est ordinatus, super caput ejus Donatus est
invocatus. In errante et deserente milite crimen est desertoris,
character autem non est desertoris, sed imperatoris. Sed frater
noster non deseruit, ubi adhuc nunquam fuit. Siquidem in illo
desertoris error est natus, quando est a desertore signatus. Qui
primo schisma fecit, qui se ab Ecclesia catholica separavit, cum his
quos secum traxit, desertor fuit: caeteri a desertoribus signati
sunt, non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris. Non enim
desertor characterem suum fixit. Quid est quod dico, desertor
characterem suum non fixit? Donatus non baptizavit in nomine Donati.
Nam si Donatus quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret,
desertoris characterem infigeret: ego quando vocarem ad unitatem, si
invenirem desertoris characterem, exterminarem, delerem, abolerem,
abjicerem, non approbarem; respucrem, anathematizarem, damnarem:
nunc vero ipse desertor, characterem fixit imperatoris sui. Deus et
Dominus noster Jesus Christus quaerit desertorem, delet erroris
crimen, sed non exterminat suum characterem. Ego quando venio ad
fratrem meum, et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in
nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste est character
imperatoris mei. De isto charactere militibus suis vel potius
comitibus suis, ut hunc imprimerent eis quos congregabant castris
ejus, praecepit dicens: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Istum
characterem a Domino dictum omnibus credentibus imprimendum quia
noverat Paulus, expavescit ad eos qui volebant esse Pauli, et dicit
eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Quid vultis esse
mei, et non magis Domini mei? Quid vultis esse mei, et non potius
cujus ego sum? Agnoscite, advertite characterem vestrum. Numquid in
nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Sic ergo eos
colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus. Et ipsi
colligantur, non inflentur: veniant, suscipiantur. Non in eis
odimus quod Dei est: non odimus et ipsos, quia Dei sunt. Et quod
habent Dei est; et Dei sunt, quia homines sunt, et omnis homo
creatura Dei est. Dei est quod habent nomen Patris et Filii et
Spiritus sancti: Baptismus Trinitatis, Dei est: Dei est
Evangelium quod habent, Dei est fides quam habent.
3. Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? Tu
dicis, Habent Baptismum Christi, Dico. Tu dicis, Habent fidem
Christi. Dico. Si ergo haec habent, quid non habent? Quid est
Baptismus? Sacramentum. Audi Apostolum, Si sciero omnia
sacramenta. Multum est scire omnia Dei sacramenta. Quantacumque
sciamus sacramenta, quis novit Dei omnia sacramenta? Quid ait
Apostolus? Si sciero omnia sacramenta, si habeam omnem prophetiam.
Adde adhuc, et omnem scientiam. Sed de fide dixeras. Audi adhuc,
Si habeam omnem fidem. Difficile est habere omnem fidem, quomodo
difficile est nosse omnia sacramenta. Et quid est quod dicit, omnem?
Ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum
(Id. XIII, 2). Intendite, fratres; intendite, obsecro
vos, Apostoli vocem, et videte quare cum tantis laboribus et
periculis fratres nostros quaeramus. Charitas eos quaerit de cordibus
nostris. Propter fratres meos et propinquos meos, dicit Psalmus,
loquebar pacem de te (Psal. CXXII, 8), ad sanctam Jerusalem
loquens. Videte ergo, fratres mei, quid dixit Apostolus: Si
habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, prophetiam, fidem.
Qualem fidem? Ita ut montes transferam; charitatem autem non
habeam, nihil sum. Non dixit, Illa omnia nihil sunt; sed, si
charitatem non habeam, nihil sum. Quis enim demens diceret, Nihil
sunt Dei sacramenta? Quis demens diceret, Nihil est prophetia,
nihil scientia, nihil fides? Non illa nihil sunt; sed cum illa magna
sint, ego magna habens, si charitatem non habeam, nihil sum. Magna
illa sunt, et magna habeo, et nihil sum si charitatem non habeo, per
quam mihi prosunt quae magna sunt. Si enim non habeo charitatem, illa
inesse possunt, prodesse non possunt.
4. Attende ergo, frater; attende, obsecro te. Dicis mihi, Quid
me quaeris? Respondeo, Quia frater meus es. Respondes mihi et
dicis, Si perii, quid me quaeris? Et ego respondeo, Si non
perisses, non quaererem. Quid me quaeris, dicis mihi? si perii,
quid me quaeris? Cum ego respondeam, Quaero quia peristi. Et quare
quaero? quo fructu quaero? Ut aliquando dicatur mihi, Frater tuus
mortuus erat, et revixit; perierat et inventus est (Luc. XV,
32). Respondes et dicis mihi, Sed habeo Sacramentum. Habes,
agnosco: propter hoc te quaero. Magnam causam addidisti, quare te
diligentius quaeram. Ovis est enim de grege Domini mei, cum signo
errasti: ideo quaero magis, quia ipsum signum habes. Quare unam
Ecclesiam non possidemus? Unum signum habemus, quare in uno ovili
non sumus? Ideo te quaero, ut hoc Sacramentum sit tibi in salutis
adjutorium, non in damnationis testimonium. Nescis quia desertor de
charactere damnatur, de quo militans honoratur? Ideo te quaero, ut
non pereas cum signo. Salutis enim signum est, si habeas salutem, si
habeas charitatem. Hoc enim signum salutis extra tibi inesse potest,
prodesse non potest. Veni, ut prosit tibi quod habebas: non ut
accipias quod habebas: sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas, et
accipias quod non habebas. Habebas enim signum pacis, ipsam pacem non
habebas. In domo illa, id est, in te discordia habitabat, et in
limine titulos pacis figebat. Agnosco titulos, sed quaero
habitantem. Lego titulum pacis, Baptismum in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti. Titulus pacis est, lego: quis habitat
quaero, fratrem meum attendo, titulum pacis agnosco. Ipsum et ego
habeo: intrare volo. Quid est, intrare volo? Fratrem me accipe,
ut simul oremus Patrem. Non tecum oro. Tituli pacis sunt, et mihi
discordia contradicit? Plane laborabo, adjuvante Domino, ejicere
discordiam male possidentem, et introducere pacem tanquam legitimum
possessorem. Cum ergo discordiam excludo, pacem introduco, titulos
pacis quare depono? Dico plane Domino meo: O Christe, qui es pax
nostra, qui fecisti utraque unum (Ephes. II, 14), fac nos
unum, ut recte cantemus, Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare
fratres in unum (Psal. CXXXII, 1) Introduc concordiam,
pelle discordiam: introduc te ipsum in titulos tuos. Tu mane: non
alter possideat, et de tuis titulis fallat. Tu muta istum
contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem (Luc.
XXIII, 40-43).
5. Et certe videamus quid habes. Habeo, inquit, Sacramentum,
habeo Baptismum. Si dicam tibi, Proba: ostendis mihi quid
acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. Agnosco,
non muto, non exsufflo. Absit ut cum quaero salutem desertoris,
faciam injuriam imperatori. Ergo probasti mihi quod habeas
Sacramentum, exponendo Sacramentum . Probasti mihi te habere
fidem: proba mihi quod habeas charitatem; tene unitatem. Nolo mihi
dicas, Habeo charitatem: proba. Unum Patrem habemus, simul
oremus. Quid tu dicis, quando oras, rogo te? Pater noster, qui es
in coelis (Matth. VI, 9). Deo gratias. Secundum magisterium
Domini nostri addidisti, qui es in coelis. Singulos enim patres
habebamus in terris, unum invenimus simul in coelis. Pater noster,
qui es in coelis: ipsum invocas Patrem. Pater noster unam conjugem
voluit habere: qui ergo adoramus unum Patrem, quare non agnoscimus
unam matrem? Si natum te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te
peperit . Quod dixi, non omnes intelligere potuistis. Novimus per
legitimas conjuges factum esse, ut etiam qui non de legitimis
conjugibus nascerentur, in eadem haereditate sociarentur: hoc voluntas
conjugis fecit. Nam Ismael exhaeredatus est. Ipsum Sara
pepererat, etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, voto
suo. Ipsa enim dixit, Volo enim de ista mihi filios facias. Et
ideo fecit Abraham (Gen. XVI, 2-4). Uxor enim non habet
potestatem corporis sui, sed vir: similiter, vir non habet potestatem
corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Nam filius
esset, si noa superbisset. Superbus est exhaeredatus Ismael.
Erexit enim ancilla cervicem, ut diceret, Ejice ancillam et filium
ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac
(Gen. XXI, 10)? Nam vis nosse quid valeat pax, quid valeat
concordia, quid valeat humilitas, et quid impediat superbia?
Ismaelem exhaeredavit, filios autem ancillarum de Jacob, quia et
illi ut nascerentur conjugia justa voluerunt: filios ergo ancillarum de
Jacob, novimus in unam haereditatem advocatos. Simul numerati sunt
omnes patriarchae duodecim, nullum ab altero uteri diversitas
separavit, quia omnes charitas sociavit. Quid interest ergo ubi
Baptismum acceperis? Baptismus meus est, dicit tibi Sara:
Baptismus meus est, dicit tibi Rachel. Noli superbire, veni ad
haereditatem: maxime quia ipsa haereditas non est illa terra quae data
est filiis Jacob. Filiis Israel data est terra: quanto a pluribus
possidebatur, tanto plus angustabatur. Haereditas nostra pax
vocatur. Testamentum lego: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo
vobis (Joan. XIV, 27). Simul teneamus quod dividi non
potest. Non eam angustat numerosus possessor, quanticumque venerint;
sicut promissum est, Sic erit semen tuum tanquam stellae coeli, et
sicut arena quae est ad labium maris, In semine tuo benedicentur omnes
gentes (Gen. XXII, 17, 18). Et vidi, inquit in
Apocalypsi, multos in stolis albis, et habentes palmas, quos
numerare nemo potest, venientes ex omnibus gentibus (Apoc. VII,
9). Veniant, pacem teneant; angusta non sit nostra possessio
Angustias non facit, nisi sola dissensio. Ecce, fratres mei, ut
angustias adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat
in pace, et facta est latitudo.
6. Sed quid faciamus, nisi fraternam infirmitatem feramus, et non
deficiamus? Sudor iste meus credimus quod erit fructuosus. Dominus
Deus noster qui voluit ut veniremus ad vos, qui jussit ut eum
quaereremus, qui fecit ut eum interim facie tenus inveniremus, adjutos
orationibus vestris faciet nos invenire cor ejus, laetari de concordia
ejus, gratias agere Deo de salute ejus, quam non potest habere nisi
in Ecclesia catholica. Extra Ecclesiam catholicam totum potest
praeter salutem. Potest habere honorem, potest habere Sacramentum,
potest cantare Alleluia, potest respondere Amen, potest Evangelium
tenere, potest in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fidem et
habere et praedicare: sed nusquam nisi in Ecclesia catholica salutem
poterit invenire. Transeunt enim omnia ista, fratres mei. Modo
putat quia magnus erit apud suos, si non consenserit, et dictus fuerit
martyr partis Donati. Absit, tollatur in nomine Domini de corde
ejus iste typhus. Novit et ipse, legit et ipse: Si tradidero corpus
meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I
Cor. XIII, 3). Ego non dico, Si aliquas injurias quasi
jactet se passum esse pro parte Donati, aut aliqua damna terrena,
nihil ei prodest. Ego plus dico, Si patiatur foris inimicum
Christi, non Catholicum fratrem suum quaerentem salutem ejus, sed
inimicum Christi si foris patiatur, et dicat ei foras ab Ecclesia
Christi inimicus Christi, Pone thus idolis, adora deos meos; et
non adorans occidatur ab inimico Christi: sanguinem fundere potest,
coronam accipere non potest.
7. Ipsi noverunt, quando in Collatione nostra fuerunt, quam
Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes eorum
fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. Tunc a Catholica
discordantes, schisma fecerunt: persecuti sunt illum parentes
ipsorum, id est, primi qui fecerunt partem Donati, persecuti sunt
Caecilianum, perduxerunt illum persequendo usque ad judicium
Imperatoris. Miserunt crimina ipsius Imperatori, quae vera non
existebant. Jussit audiri causam Imperator. Audita est apud
episcopos, falsa illa crimina inventa sunt, absolutus est
Caecilianus. Nec illi a persequendo destiterunt, sed Imperatorem
saepe interpellarunt, ubi postea judicem causae constituerunt. Et
ipse inter partes audivit et cognovit. Cognovit Imperator,
innocentem Caecilianum judicavit. Et cum hoc objiceremus,
contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum damnarit
Imperator in exsilium: quod falsum est. Sed tamen videte quid
dixerunt: Quia persequentibus majoribus suis adductus est ad
Imperatorem Caecilianus, et missus in exsilium. Gesta legimus,
prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenetur subscribentis verbis
suis; intendite, obsecro vos, dijudicate modo causam nostram. Certe
persecuti sunt majores sui Caecilianum, certe ad Imperatorem
perduxerunt, certe ut damnaretur fecerunt. Nolo dicere quia non est
damnatus: nolo dicere quia innocens est pronuntiatus. Sed hoc sit
quod dicant. Quando eum persequebantur, quando damnari fecerunt,
tunc quid erat Caecilianus? Quando persecutionem patiebatur a
majoribus istorum, quid erat? Dicatur mihi, quid erat? Christianus
erat? catholicus erat? aut quid erat? Non dicunt, Non erat
catholicus; sed, criminosus. Possunt ergo pati persecutionem a
sanctis homines criminosi. Prorsus hoc accipiamus: criminosus erat
Caecilianus, qui persecutionem patiebatur. Sic enim non dico,
Mentiebantur; sed fallebantur: ut et nos illis consentiamus,
criminosus erat. Qui faciebant, quid erant? Quod vis elige: si
iniqui erant; desere iniquos, veni ad nos. Si autem sancti erant;
potest ergo fieri ut sancti persequantur injustum. Noli nobis irasci,
si persequimur: noli dicere, Injusti estis qui persequimini. Jam
enim ostendistis quia fieri potest ut et justi persequantur injustum.
Fieri potest, aut non potest? Unum de duobus dicatur mihi. Si
fieri non potest: quare vestri persecuti sunt Caecilianum? Si autem
fieri potest: quid miraris? Quid laudas poenam, et non ostendis
causam? Beati, ait Dominus, qui persecutionem patiuntur. Adde,
propter justitiam (Matth. V, 10), et separasti latrones,
separasti maleficos, separasti adulteros, separasti impios, separasti
sacrilegos, separasti haereticos. Tales persecutionem patiuntur, sed
non propter justitiam.
8. Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui adductus
est ad nos? Ipsa est persecutio gloriosior: de illa prorsus
profiteor. Reprehendat qui vult, talem persecutionem profiteor.
Psalmum lego: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar
(Psal. C, 5). Si recte persequor occulte proximo detrahentem,
non rectius persequor Dei Ecclesiam publice blasphemantem, quando
dicit, Non est ipsa: quando dicit, Nostra est quae in parte est:
quando dicit, Illa meretrix est? Ergo blasphemantem Ecclesiam non
persequar? Persequar plane, quia membrum sum Ecclesiae: persequar
plane, quia filius sum Ecclesiae. Ipsius voce Ecclesiae utor, ipsa
Ecclesia per me dicit in Psalmo, Persequar inimicos meos, et
comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (Psal.
XVII, 38). Deficiant in malo, proficiant in bonum.
Fratres, ne putetis aliquid novum factum esse fratri nostro. Pars
Donati quando praevalebat Constantinae, laicum nostrum catechumenum
natum de parentibus catholicis, Petilianum tenuit , vim fecit
nolenti, scrutatus est fugientem, invenit latentem, extraxit
paventem, baptizavit trementem, ordinavit nolentem. Ecce qualem
violentiam fecit in nostro. Rapuit illa ad mortem, nos non trahimus
ad salutem?
9. Haec locutus sum Charitati vestrae, propter illud quod
dixistis, Aut hic, aut nusquam. Hoc enim et nos volumus, ut hic,
hic; sed in unitate, in pace: hic, hic; sed in charitatis
societate. Tunc bene hic. Nam melius nusquam quam hic. Sed
praestet Dominus, ut hic potius quam nusquam. Si non hic, absit ut
non alibi, absit: hic, aut alibi. Audistis, audivit. Quid in
ejus animo Deus egerit, ipse novit. Nos enim aurem forinsecus
percutimus; ille novit intus loqui, ille intus praedicat pacem, nec
cessat praedicare si audiatur. Aderit misericordia ejus, adjuvantibus
orationibus vestris, ut sit fructuosus labor noster. Tamen si hodie
communicare noluerit, quamvis fatigari non debeamus, sed instare
quantum possumus, debeamus; nec sic tamen fatigari debemus. Differri
possumus, auferre instantiam nostram nec possumus, nec debemus.
Aderit ille qui huc illum ad nos perduxit, ut nos faciat cum illo in
unitate vobiscum et in sua pace gaudere.
|
|