Rusticiani Subdiaconi

SERMO AUGUSTINO TRIBUTUS DE RUSTICIANO SUBDIACONO A DONATISTIS REBAPTIZATO ET IN DIACONUM ORDINATO


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM SERMONEM.

Hunc sermonem ex Cellensi codice eruit Hieronymus Vignierius, et in secundum tomum concinnati a se Supplementi Augustiniani retulit, nihil ipse dubitans quin vere dictus ab Augustino fuerit, et quidem primus eorum sermonum quos B. Episcopus post Valerii praecessoris sui obitum fecit ad plebem. Verum ut non hic immoremur in expendendo stylo, qui nec satis gravitatis et dignitatis, nec dictionis omnino Augustinianae modum habere videtur, certe sermo historias duas, alteram diaconi cujusdam Mutugennensis, alteram Rusticiani (seu, ut in antiquo exemplari scriptum est, Rusticani), quae ex tempore atque aliis circumstantiis probantur longe diversae, permiscet confunditque. Nam in primis Rusticanus ille qui in hoc sermone diaconus Mutugensis vocatur, et cum ab Ecclesia catholica defecisset ad Donatistas, a Macrobio rebaptizatus dicitur et diaconus factus; is, inquam, plurimis indiciis significatur idem prorsus esse cum diacono illo Mutugennensi rebaptizato, cujus causa Augustinus epistolam 23, tacito ipsius diaconi nomine, scripsit ad Maximinum circiter annum Christi 392. Quanquam etiam alia legantur hic non pauca quae in ipsum minime conveniunt. Quippe eo tempore quo diaconus ille a Donatistis receptus fuit, erat adhuc presbyter Augustinus, uti ex eadem epistola 23 liquet. At Sermonis auctor num. 3 testatur se in ipso oneris sui exordio dedisse operam, ut in praecipitium ruentem in plano collocaret. Nec enim dici potest oneris nomine presbyteratum Augustini hoc loco indicari, cum dicat ibidem concionator, quod eum nolebat sibi subtrahi in ipso oneris sui exordio, quem a satis longo tempore videbat tanquam fulgur de coelo cadentem. Haud enim longo tempore ante presbyteratum suum Hippone degebat Augustinus. Neque solum auctor supponit hunc diaconum nonnisi a tempore sui episcopatus (quem quidem Augustinus vivente adhuc Valerio suscepit) prolapsum esse, verum etiam in hoc sermone, quanquam post obitum Valerii habitus sit, de illius diaconi miserabili casu, velut de re prorsus recenti dicit num. 3: Dum de pastore erepto lugemus, inquit, nascitur de perdito fratre dolendi occasio. Meminit num. 6 Feliciani et Praetextati, quos jam Donatistae receperant una cum iis quos baptizaverant: quod non contigit nisi anno 397.

Accedit illud, quod in eamdem rem hic num. 5 referat verba epistolae 107, Augustino scriptae a Theodoro et Maximo: quae sane verba ad aliam causam spectant, Rusticiani videlicet subdiaconi, qui pariter ab Augustino descivit, ut a Macrobio rebaptizaretur; in qua occasione huic dedit Augustinus epistolam 108, circiter annum 409. Et vero Rusticiani hujusce subdiaconi casus nonnisi post Honorii leges contra Donatistas contigisse intelligitur ex eadem epistola 108, id est, post annum 405. Nemo autem, uti existimamus, eo usque Valerii vitam extendere conetur, cum videat Augustinum ab exordio sui episcopatus nunquam Valerii meminisse, praeterquam in epistolis 31 et 33 quas haud dubie circiter annum 396 conscripsit: vix etiam verisimile est hunc diaconum, si ipse est qui jam a principio episcopatus Augustini vacillabat, nonnisi decennio post cecidisse. Porro quaedam a concionatore proferuntur tanquam ex Augustiniana ad Macrobium epistola, quae non in ipsa, sed in epistola 23 ad Maximinum expresse habentur.

Silentio mittimus alia quae dubium sermonem hunc reddunt, veluti cum in eo concionator eumdem illum quem num. 4 dissolutum hominem ac profligatum praedicat, militem Domini et vas honoris dicit num. 3. Cum rem ipsa Baptismi iteratione magis lugendam judicat, quod ille Ecclesiae desertor etiam diaconus a Donatistis factus fuisset: cum eosdem haereticos rebaptizatores exemplo Baptismi Primiani urget: ac praeterea Maximum et Theodorum, qui ab Augustino in epistola 108 filii et honorabiles viri appellantur, absque ulla honoris testificatione nominat. Usurpat num. 1 verbum Omen, quod in libro 1 Retractationum, cap. 1, improbatur ab Augustino. Tandem hic num. 4 de Primiani facto perinde iste loquitur, ac si res omnibus perspecta esset, de qua tamen in eo sermone nullum adhuc verbum ad populum fecerat.