|
1. Adhuc moerens et dolens, fratres, sisto me Sanctitati vestrae:
nec enim praeteriti casus (dicam mei, dicam vestri?) dolorem potui
digerere. Ter conatus sum verbum, unde debitor sum, vobis
subministrare; toties et meae et vestrae lacrymae conantis vocem
suppresserunt: nec potui melius curas quibus premebar, quam ubertate
lacrymarum explicare. Quid ergo fiet? Nunquamne meo, nunquam vestro
luctui limes statuetur? Quoties me videbitis intrantem, non
cessabitis pectora tundere, et gemitus dare? Quoties vos congregatos
videro, in lacrymas ibo et suspiria? Tempus lugendi (Eccle.
III, 4), et mihi et vobis circumscripserunt eloquia divina. Nec
dolui, cum vos lacrymantes vidi (et ad Lazari recordationem flevit
Dominus Jesus Christus; et qui eum flentem videbant Judaei
dixerunt, Ecce quomodo diligebat eum! [Joan. XI, 35,
36]); imo potius, si quid in lacrymis jucundum, si quid gratum
esse potest, illud e vestris collegi: dicebam enim intra me, Ecce
quomodo diligebant eum; qui patrem tanto affectu prosequebantur,
eumdem dabunt et filio, qui eorum pater factus est; haeredem oneris
facient haeredem amoris; qui succedit honori, succedet et charitati.
Bonum ingredienti omen est , antiquae in pastorem dilectionis in
ovibus signa videre. Fiet amoris translatio in cum cui facta est
curarum collatio: nec mutato pastore cessabunt eum diligere, qui debet
oves pascere, cujus vocem audient, et qui Deo teste, conscientia
teste, paratus est cum adjutorio Domini pro ovicularum minima animam
suam impendere et superimpendere.
2. Si quae ratio dolendi, si flendi; tota mea est, non vestra,
non ejus, cujus tangimur desiderio. Solutus est ille, vinctus ego;
stadium emensus, curro. In patria est, unde peregrinor: curas quas
deposuit, in sinu meo reposuit. Clavum bene tenuit, de me quid fiet
nescio: appulit, fluctuo. E littore videt iratum pelagus, furentes
procellas: exclamo in mediis fluctibus, Salva nos, perimus
(Matth. VIII, 25)! Et vere perimus, et vere periculum
urget, et vere caput meum impellit, non meum tantum periculum, sed et
vestrum; nam sine vobis salvus esse non possum. Vestrarum animarum
jactura, mea est. Quidquid Domino meo de vobis perit, periculo meo
perit: rationem sum redditurus, pellem pro pelle (Job II, 4).
Misericordem Dominum habeo, sed rigidum computatorem: oviculas suas
quotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit numerum,
quem si non reddidero, ingens capiti meo periculum creatur. Videte,
fratres, si sarcinam meam considerans a lacrymis possum temperare, si
de gravi onere meo non mihi dolendum est. Pondus meum alleviate;
faciet charitas vestra quod immane est mitius: et adjuvante Domino,
et pastor et oviculae pascua invenient, et postquam in meridie
cubaverint, accumbent cum Abraham, Isaac et Jacob (Matth.
VIII, 11), ubi non erit sol, neque ullus aestus (Apoc.
VII, 16), sed in umbra Domini pax et refrigerium, quando
luctus noster vertetur in cytharam, et voces flentium in cantus
exsultantium.
3. Caeterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, nascitur
de perdito fratre dolendi occasio. Praecisum est a nobis membrum,
pars nostri facta est pars Donati, transiit miles Domini ad castra
Philistinorum, et de vase honoris factum est vas dedecoris.
Intelligitis quid dico. Miser ille Rusticianus Mutigensis diaconus
Sacramentum quod Ecclesiae debebat, abjecit, et ordinem suum
infideli participatione polluit. Quid non feci, quos non adhibui
conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem, et eximerem
periculo, qui periculum amabat in quo periit? Is prima et urgens fuit
cura mea, qui nunc est dolor meus. Nolebam mihi subtrahi in ipso
oneris mei exordio, quem a satis longo tempore videbam tanquam fulgur
de coelo cadentem (Luc. X, 18). Et licet ipse, exigentibus
peccatis suis, a Domino deseri meruerit: doleo tamen quod de eo ad
Dominum meum dicere non possum, Ecce me cum pueris quos dedisti mihi
(Isai. VIII, 18).
4. Vobis omnibus notum scio, et tam bene scio, quia scio vestrorum
multis moras quas hic trahebat, displicuisse. Quoties venerandus
noster Valerius, me praesente, cum visceribus paternis dixit ad eum,
Quid hic agis? Cur stationem tuam deseris? Cur presbytero tuo non
collaboras? Cur Hipponem Mutigenae praefers, cui alligatus es? Et
cum responderet se ad solitudinem minime idoneum clericatum, non
monachatum iniisse, se nullos Mutigenae habere cum quibus versaretur;
respondebat sanctus senex, Alligatus es uxori, noli quaerere
solutionem (I Cor. VII, 27): tua est Ecclesia Mutigensis,
non nostra; ad eam nomen, non ad Hipponem dedisti: nonne saeculo
renuntiasti? nonne amicis, nonne sanguini? Audiebat dicentem, sed
male audiebat, qui dicenti non obsequebatur. Quid factum est? Cum
satis festivus haberetur, indolisque ad scurrilitatem proclivioris,
inter nugas saeculi, inter convivia, et compotationes diurnas, saepe
etiam nocturnas, tandem defecit: exstinctus est spiritus timoris
Domini: de luto in lutum provolvitur: alternis vicibus et alios
invitans et ab aliis invitatus, et conviva et convivans, cum aeri quod
contraxerat solvendo non esset, et a creditoribus urgeretur, et se
quotidianis implicaret erroribus, et plurimis scandalum crearet,
tandem a presbytero suo excommunicatus, ad Donatistas transfugit, et
ab eorum episcopo non tantum exceptus, quod contra jus Ecclesiarum
est; non tantum rebaptizatus est, quod impium est: sed etiam
diaconus, quod maxime lugendum, factus est.
5. Haec ego cum primum accepi, aberat venerandus senex noster
Valerius: sed commota viscera dilationem minime passa sunt.
Ingemui, dolui, pro eo in conspectu Domini mei effudi animam meam.
Et quia mihi a multis relatum fuerat, Macrobium episcopum
donatistam, ad quem confugerat, virum esse pacificum, non longe a
regno Dei et a concordia fratrum, qui si aliquos rebaptizaret, id
invitus faceret: hunc litteris convenire statui, et quam obnixis
precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono nostro Baptismum
Christi non exsufflaret, nec iterum baptizaret, quem in nomine Dei
et baptizatum et signatum fuisse non nesciret. Aegre litteras nostras
admisit: sed tandem Maximi et Theodori, quibus illud negotii
injunxeramus, precibus adactus est, ut eas recitari sineret, et ipse
etiam legeret: quibus nihil aliud respondit, quam, Non possum nisi
ad me venientes suscipere, et eisdem fidem quam postulaverint dare .
Cumque de Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem
inquirere. Et quia per litteras quas ad Macrobium dedi, rogabam ut
responderet quae coram populo nostro legerentur; si vero recusaret, me
nostras recitaturum, cum primum abessent milites ; hodie, fratres,
fidem meam libero, nullus adest qui possit turbas ciere, novi vos
omnes ad concordiam et ad alienos amplectendos promptiores esse quam ut
excitem, litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil conscientiam
vestram lateat; sed apud Deum et homines innotescat, quam sincero
corde, quam pacifico affectu, inspirante Domino rem tractaverim.
Quod si postea perit frater noster, in sua, non in nostra conscientia
peribit. Veniet Dominus, qui hos et me judicabit: veniet certe,
frumentum asserturus, paleam dispersurus. Aquas nostras, quas
tantopere formidant, ipse examinabit et coram omnibus manifestissime
judicabit, an quas pollutas duxerint, ipse quoque habeat. Certe
videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX, 37). Quid enim est
aliud christianum rebaptizare, quam Dominum iterum pungere? Signum
Regis accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est: quid
aliud facis, qui talem bis baptizas, qui Regis signum exsufflas, qui
crucem expungis, quam mortem Domini inanem et vacuam reddere, et
universam salutis nostrae dispensationem ostentui habere?
6. Aqua nostra non est aliena, virgo est et sancta; in fontem
nostrum descendit Spiritus, quos irrorat sancti sunt: videant qua
temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos noverint. O
sacrilegam novitatem! o vocem impiam! Sanctificavit Deus aquas in
initio mundi per Spiritus incubationem, ex eis tot et tanta prodierunt
miracula, quae de aquarum nostrarum sanctitate nos erudirent, et de
veritate quorum umbrae erant, instruerent, et de regeneratione quam in
aquis haurimus certos facerent; et eas alienas vocant, et ab his
abstinent, et mendaces dicunt, et omnem eis fidem abrogant! Erit
itaque verax aqua Primiani, quem tam immani anathemate percussistis,
quem tantorum scelerum in vestro conventu reum judicastis; nec tamen
quos baptizavit, iterum tinxistis: et Ecclesiae catholicae, columbae
nostrae, sponsae immaculatae, infideles, impurae, mendaces aquae
apud eos erunt? Dicent forsan: Mendaces erant qui Primianum
innocentem damnarunt, et ideo ejus aquae mendaces non fuerunt. Sed
quid dicent de Feliciano et Praetextato, qui Primianum damnaverunt,
et ab illo tam grandi schismate discesserant? An quos baptizaverant,
nova et recenti tinctione Ecclesiae suae pepererunt? Nequaquam.
Feliciani et Praetextati aquae fideles qui postmodum coierunt, et
adversus Ecclesiam catholicam insani foederis communione
conspiraverunt; aquae vero nostrae infideles et profanae? O insana et
perversa cogitatio!
7. Addunt etiam, Qui baptizatur a mortuo, quid est lavacrum ejus
(Eccli. XXXIV, 30)? Erratis, miseri, non intelligentes
Scripturas. Non dicimus, Baptismum quo tingunt illi, quos velut
mortuos a vivorum communione separamus, nihil esse; sed nihil
prodesse, quamdiu inter mortuos vivitur. Tolle quod obest, jam
prodest. Quod extra accepisti, proficiet cum intus fueris. Emenda
baptizatum, sufficit: latens in semine virtus, incrementa sumet:
Spiritum Dei ex alto induet; et qui in Christo per Baptismum
sepultus fuerat, licet foris, postquam in Ecclesiae sinum admissus
fuerit, et mortuos reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam
fidelem, nec haereticorum contagiis pollutam: et paternam vocem ad cor
audiet, Ecce filius meus, mortuus erat, et revixit; perierat, et
inventus est (Luc. XV, 24, 32): filius meus, quem
obstetricantibus undis genueram, mortuus erat, quia de spiritu meo non
vivebat; et revixit, quia abjecto mortuorum consortio, ad locum vitae
rediit: perierat, quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat;
inventus est, quia per salutarem tabulam, hoc est poenitentiam,
tandem portui, hoc est, Ecclesiae redditus. Ut hoc de illis
eveniat, fratres, quam obnixe possumus, a Domino petamus: ut
quemadmodum unus est Baptismus, una aqua, una fides; sic etiam una
charitatis professio, nec inter nos alia amplius audiatur, quam
meliorum charismatum aemulatio.
|
|