CAPUT IX. Quatenus bona sufficiat conscientia.

In quo loco dicat fortasse aliquis, Sufficit mihi pura conscientia. Quantum ad innocentiam pertinet, tibi soli sufficit: sed providendum est, ne facilitate tua alter peccet, et alienum peccatum in te redundet: juxta illud quod dicit Scriptura, Vae illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7). Quamvis autem pretioso serico corpus vestias, et niveo vellere membra componas, non sine macula diem transigis, si camini ardentis ora contigeris. In omni igitur actu tuo vitam tuam disciplina comitetur. Si vis placere Christo, elabora ut professionem tuam fides adjuvet, fama commendet. Praecedat vos patientia humilitatis socia, assistat pudicitia integritatis magistra: fugiat cupiditas, erubescat ebrietas, luxuria actus suos lugeat, superbia confusa discedat. Quicumque igitur est qui festinat Deum agnoscere, sub hoc disciplinae ordine Christum poterit invenire. Multa quidem erant adhuc, dilectissimi, quae disciplinae ratio suadebat aperire: quae interim putavimus differenda, ne otiosis auribus fastidium pareret longa narratio. Sane ne quid in hoc opere subtraxisse videamur, elaborabimus, ut ea quae religiosis actibus competunt, sequenti tempore disseramus.