|
Multi sunt qui sanae doctrinae adversantur, justitiam culpant, et
disciplinam imperium esse judicant, ac rationabilem castigationem
superbiae assignant: cum non sit imperium, nisi ubi aliquid jubetur
injustum; nec sit superbia, nisi ubi aliqua negligitur disciplina.
Disciplina igitur magistra est religionis, magistra verae pietatis:
quae non ideo increpat, ut Iaedat; non ideo castigat, ut noceat.
Denique mores hominum irata corrigit, inflammata custodit, ita
Salomone dicente: Fili, ne deficias a disciplina Domini, neque
fatigeris cum ab eo increparis. Quem enim diligit Dominus,
increpat; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III,
11 et 12). Nihil profecto est quod non disciplina aut emendet,
aut salvum faciat. Quam si quis sapiens apprehenderit, nec gratiam
amicitiarum perdit, nec periculum damnationis incurrit.
|
|