|
Nemo disciplinam irrationabilem putet, sub qua videt universis quae in
coelo et sub coelo sunt, verbo cooperante compositis, omnipotentis
Dei stare consilium. In principio enim operis sui, Deus nihil prius
quam disciplinam fecit. Nam cum assistente Sapientia coelum
suspenderet, terram pararet, maria concluderet, et suis locis suisque
temporibus cursum solis lunaeque globum disponeret; omnia sub
disciplina constituit (Id. VIII, 22-30). Quid autem non
esset tenebrosum, quid non incompositum, quid non haberetur absurdum,
nisi constitutis legibus cuncta starent elementa? Numquid sine
disciplina agitur solis cursus? qui quamvis diurni itineris
necessitatem infatigatus impleverit, ad officium tamen suum matutinus
occurrit, et se in parte coeli quotidie terrarum spatia lustraturus
ostendit. Tanta est disciplinae ratio, ut intra temporum metas lege
conscriptas ita indefessi itineris alternis vicibus siderum cursus
agitetur, ut nec luna defectionis suae damna effugiat, nec solem
diurni luminis flamma destituat. Numquid sine disciplina est, quod
tanti maris fluctus humili terrarum littore continentur, et in suo sinu
frequenter incitata ventis, altior aggere unda concluditur? Omnia
profecto insipiens natura confunderet, nisi mundum disciplinae ratio
gubernaret. Haec ideo proposuimus dicere, ut disceretis obedire
evangelicis praeceptis, et coelestibus obtemperare mandatis. Quid
autem rationalem animam, et ad Dei imaginem factam expediat, facile
potest homo intelligere: cum videt sacratis per voluntatem Dei
constitutionibus disciplinae etiam elementa servire.
|
|