|
Audite prophetam dicentem, Servite Domino in timore, et exsultate
ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur
Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 11 et 12).
Bene in omnibus causis timor obtemperat disciplinae: qui pro hoc ipso
quod imminentes periculorum casus aut iras judicum cavere novit,
potestatem conservandae salutis obtinuit. Quid igitur adultero esset
castum? quid furi tutum? quid non esset latroni pervium? quis non
expavesceret concava littorum, secreta silvarum? quid non praesumptio
possideret, nisi furorem animorum sub metu poenae disciplina
compesceret? Ac nisi constitutus esset ordo vivendi, nunquam profecto
finem poneret natura peccandi. Nihil est quod non gula suadeat, si
gulae disciplina consentiat; nihil est quod non perdat luxuria, si
amore vitiorum a te disciplina discedat; nihil est quod non habendi
cupiditate animus occupet, nisi avaritiae vitium disciplina condemnet.
Omnia sub metu disciplinae vitia jacent . Jam non est in quo fides
unquam erubescat, si homo futurum Dei judicium respiciat, et causam
reddendae rationis intendat: nec est in quo vindex scelerum flamma
desaeviat, si intuitu disciplinae, aut quae sunt honesta cogites, aut
quae sunt pudenda castiges. Multi ibi nomen crudelitatis imponunt,
ubi pro amore disciplinae crimen admissi sceleris supplicio vindicatur
latronis : cum sententia judicantis justis legibus serviat: et non
solum praesentibus, sed etiam futuris manum porrigat. Quis igitur non
licite crederet se debere peccare, si impudicis et impiis actibus judex
non praescriberet disciplinam ?
|
|