|
Videamus quid lex loquatur: Non occides, non adulterabis, non
falsum testimonium dices (Exod. XX, 13, 14, 16). Hae
sunt disciplinae legis, quibus etiam districtio sententiae saecularis
obsequitur; impugnando turpia, resecando criminosa. Nam adjicit
Scriptura, Judex non est vindex positus boni operis, sed mali
(Rom. XIII, 3); ita ut etiam vicarium poenae genus exigat,
cum dicit, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Levit. XXIV,
20). Sed istam antiquam sententiae severitatem facile vitare
possumus, si flammas futuri judicii cogitemus. Absolute autem docet
Paulus apostolus posse contemni saecularis arma judicii, qui dicit,
Si vis potestatem non timere, quod bonum est fac (Rom. XIII,
3). Sed haec non otiose tractanda sunt: nam cum de his terrenis
potestatibus Apostoli doctrina commemorat, sensibus nostris coelestis
judicii partes insinuat. Nam cum docet serviendum saeculi legibus,
admonet necessario hominem futuris cavere temporibus. Si vis,
inquit, non timere potestatem, quod bonum est fac: hoc est dicere,
Si vis futurum non timere judicium, declina a malo, et fac bonum
(Psal. XXXVI, 39). Ergo hanc primam constitutionis
formam, quae saeculi legibus caret, cavere debemus et vincere: ut
possimus a nobis illud praejudicium perpetuae mortis excludere. Quia
quos ista temporalis non affligit poena, hos illa in aeternum
insatiabili tormentorum persequitur dolore. Nemo autem illum homicidii
crimen evasisse aestimet, quem excusatum saecularis judicii corrupti
sententia absolverit. Nec ille adulterii facinus praetermissum putet,
qui indulgentiae lege deprehensus evasit. Nemo cum sanam dexteram
videt, falsitatis reo debita jure supplicia judicet fuisse concessa.
Defunctis corporibus salva sunt crimina, nisi fuerint prius apud Deum
lacrymarum intercessione purgata. Exspectat enim reum suum gehenna
debitis armata suppliciis. Ad confusionem magis praesentis vitae, non
ad absolutionem criminis pertinet auctoritas sententiae saecularis.
Illa ergo nobis sunt ante omnia cogitanda supplicia, ubi homo vivet
durante poena; ubi nec tormenta corpori, nec desunt membra tortori.
Quae tamen facile vitare possumus, si habenas disciplinae teneamus,
dicente Apostolo, Si vis non timere potestatem, bonum fac, et
habebis laudem ex ea (Rom. XIII, 3). Quis sapiens non ad
haec disciplinae bona animum laetus apponat, ubi potest homo non solum
criminis poenam vitare, sed et gratiam laudationis acquirere?
|
|