|
In hoc loco ad illos, puto, pertinet ista sententia, ad quos nondum
disciplina pervenit: qui adhuc in deviis morantur, capti antiquo
superstitionis errore. Probantur enim sub lege nunquam vixisse, qui
admonentur ut apprehendant studium disciplinae. Sequitur in hoc
psalmo, Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
Igitur si illos Propheta statuit reos, ad quos disciplina nunquam
pervenit; quid de illis judicandum putamus, quos disciplina
destituit? Inter utrorumque actus, auctoritas propheticae lectionis
incusat minorem plane culpam, non pervenisse ad disciplinam, quam
legem disciplinae respuisse. Ecce dicit propheta, Qui spernit
disciplinam, odit animam suam (Sap. III, 11). Et vere ut
dixit, ita est: nam hostis est et inimicus animae suae, qui spretis
disciplinae monitis, diabolicis occupatur officiis. Dicunt aliquanti
disciplinam satis duris legibus constitutam. Loquantur ista satis
miseri, quos ad omne facinus ille diabolus auctor mortis invitat,
quorum mentes insatiabilis gula possidet, super quos regnat ebrietas,
quos turpis luxuria captivos tenet, et a quibus nunquam superbia
ingrata discedit. Illis autem quibus est studium honeste fidem servare
continentiae, humilitati pietatique servire, dulce disciplinae onus
est, et leve jugum Domini: quod non gravat, nisi aut perditos, aut
perituros.
|
|