|
Erubesco dicere in confusionem humanae negligentiae, quare apud
aliquantos parum proficiat disciplina; cum videamus pastorale
magisterium etiam apud muta animalia non perire. Doceant nos ecce
servare ordinem disciplinae tam dociles equorum animi, cum in gyrum
ducti flexuosis gressibus membra componunt, et sub unius habenae
retinaculo ita laxari se consentiunt, ut et currendi et standi modus
sub quadam legum dispositione servetur. Ita quos natura numero
dividit, studio disciplinae conjungit. Videte quam fortia boum
corpora plaustro subjaceant: quae in tantum imperio animum parant, ut
tumentia naturaliter levi jugo colla supponant. Ita disciplinae
constitutionibus serviunt, etiam quae in feritate nascuntur. Unde
miror aliquoties hominem, cui inest sapientia et intellectus
prudentiae, passim praecepta disciplinae negligere: cum videamus mutum
animal vitia cavere, jussis obtemperare, imperio deservire, atque ita
ad omnem obedientiam animum aptare, ut cum opus fuerit, armatis
legionibus occurrat, et hostilibus se telis jussum objiciat. Audite
in hoc loco prophetam dicentem, Cognovit bos possessorem suum, et
asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit (Isai.
I, 3). Vereor dicere, ne nostram negligentiam pulset ista
sententia. Non autem cognoscit Dominum, qui conditionis suae non
cognoscit officium.
|
|