CAPUT VIII. Religiosae vitae ac bonae famae sit studium. Vulgus solet de bonis male judicare. Suspicioni locum non dare.

Et quia de disciplina fecimus mentionem, sub qua fides christiana viget, necesse est ut omnia in aures vestras vitae ornamenta deferantur: ut intelligat unusquisque parum sibi prodesse conversionis famam, nisi in contemptu mundi amaverit disciplinam. Ergo cui studium est Christum colere, prius cordis et corporis suscipiat indumenta. Omnis igitur vita religionis professae, integritatis debet famam sentire: ne quem exspectat corona virtutis, pudoris damno feriat. Corporis integritas vitam muniat, integritatem fides incontaminata custodiat: ut manente utriusque partis beneficio, immaculatum hominem faciat regnare cum Christo. Sed in hoc solo constat conversionis nostrae ratio, ut boni simus. Laborandum igitur illi ante omnia est, ut qui bonitatem sequitur, bonus esse judicetur. Nam quamvis homo purum corpus immaculatumque custodiat, laceratam vitam ad Deum portat, cujus actus vultum infamat: licet sciamus conscientiam solam bonam actibus posse sufficere. Sed quanto melius est, ut semper de te bene sentiat, qui circa januam tuam vanis suspicionibus frequenter aegrotat! Insitum est enim naturaliter vulgo, ut de bonis semper male judicet. Sed tu qui curam bonae famae colis, studio tuo gratiam integrae opinionis acquire. Vita ergo nostra ita sit lucida, ut sit omnibus nota: integritas religioni, pudor serviat humilitati. Quem amor tenet servandae integritatis, ante omnia falsi ad se famam non admittat erroris. Magnum est quidem et gloriosum, et usque ad coelum omnium ore proferendum, nunquam malis actibus locum dedisse: sed multo fortius est, nunquam falsis suspicionibus laborasse. Quid enim tibi prodest sobrietas, si vitia ebrietatis exerceas? Quis non te ebrium judicet, si inter effluentes vino calices saltantium gyros imiteris? Quis te castum putabit, si te videat meretricum fabulis mixtum, scenico sermone compositis: aut loquentem turpia, aut inhonesta resonantem? Laudo quidem conscientiam castitatis in te, sed odi colloquium meretricis.