SERMO DE CONTEMPTU MUNDI INCERTI AUCTORIS


CAPUT PRIMUM. Mandata alia specialia, alia communia.

Audite, fratres charissimi, salutiferam Patris nostri doctrinam, qui non terrenam, sed aeternam concupiscitis haereditatem; qui non vultis sortem accipere in terra morientium, sed cum Psalmista decantare, Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6); qui Aegyptum reliquistis, et ad promissionis terram festinatis. Audite itaque, habentes aures audiendi, pium patrem ad haereditatem coelorum nos vocantem, et dicentem, Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est homo qui vult vitam (Psal. XXXIII, 12 et 13)? Quis es qui vitam vis ingredi? Serva mandata Dei. Quorum mandatorum alia sunt specialia, alia vero communia. Specialia sunt proprie canonicorum sive clericorum, et monachorum; communia omnium Catholicorum. Specialia igitur sunt haec: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me. Et iterum: Omnis qui reliquerit domum, aut agrum, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut filios, aut agros propter me, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Et ad discipulos: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 21, 29, 28). Haec itaque, fratres, quanto singularia, tanto praecipua; quanto acriora, tanto Deo gratiora.