CAPUT II. Clerici nil proprium possideant.

Dicit iterum Salvator noster inter caetera, Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Qui dixit, omnibus, nihil proprium a suis discipulis possideri voluit. Qui quidquam possidet in terra, remotus est a Christi disciplina. Qui autem non est discipulus Christi, quomodo praesumit sibi ligandi atque solvendi potestatem? Intendite, fratres, verba Evangelii dicentis, Intravit Jesus januis clausis ad discipulos, et insufflans dixit eis, Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22, 23). Numquid illi habebant proprium, quibus Magister indixerat, Nihil tuleritis in via (Luc. IX, 3): de quibus Lucas evangelista refert, Erant eis omnia communia (Act. IV, 32)? Videte quid Petrus dixerit ad Jesum, Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Qui omnia reliquerant, nihil sibi penitus retinuerant. Unde ergo sibi arrogant ligandi atque solvendi potestatem, qui in terra praesumunt possidere facultatem? Quomodo non erubescunt dicere, Dominus pars haereditatis meae (Ps. XV, 5)? Ubi est illud apostolicum, Quae conventio Christi ad Belial (II Cor. VI, 15)? Qui terrenas possessiones relinquere nolunt, cur peccata populi comedunt? Si decimas cum filiis Levi accipiunt, quomodo inter caeteras tribus partem accipient? Si nominis sui etymologiam attendunt, cur clerici a sorte dicti sunt, nisi quia Dominus eorum sors vel haereditas sit?