CAPUT III. Cur radantur. Sapientiae sedes in cerebro.

Cur saltem clericatus sui signa, quibus a laicis discernuntur, non perpendunt? Non enim sine causa capita eorum raduntur et tondentur, sed perspicacissima et evidentissima ratione. Nam his signis secernuntur a laicorum conversatione. Quod ut multis Deo propitiante proficiat, admonitioni utilissimae duximus inserere. Didicimus multorum Patrum auctoritate, cerebrum esse sedem sapientiae; Christum vero, Paulo attestante, Dei Virtutem et Sapientiam esse (I Cor. I, 24). Cum itaque cerebrum sit in capite, sapientia vero juxta Patrum auctoritatem in cerebro habeat sedem, et sic per sapientiam sibi infusam cuncta membra regantur a capite, quod per cerebrum est, quod est sedes sapientiae: sic inter nos et veram sapientiam, quae, ut diximus, Christus est, qui etiam juxta Apostolum caput nostrum est (dixit enim, Caput mulieris est vir, caput vero viri est Christus, Christi autem caput est Deus [I Cor. XI, 3]): ut ostendamus nullum obstaculum interesse, pilos in ea parte capitis incidimus, in qua novam sapientiam, id est Christum, inesse cognoscimus: per hoc signantes, malam terrenarum rerum sollicitudinem nostrae mentis oculos ad Deum contemplandum impedire. Scimus enim quod quisque quanto magis terrenis occupationibus implicatur, tanto magis a sui Conditoris visione impeditur. Unde Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). Item: Qui sine uxore est, cogitat quae sunt Dei (I Cor. VII, 32). Hinc Moyses ait: Levitae radant pilos carnis suae (Num. VIII, 7). Levita interpretatur Assumptus. Quisquis namque in officiis divinis assumptus est, pilos carnis, id est superfluas cogitationes cordis, radere debet. Caput igitur radere, significat cogitationes terrenas et superfluas a mente resecare. Nec incongrue per pilos et capillos significantur cogitationes superfluae. Sicut enim pili non sunt pars corporis, sed quaedam superfluitas procedens ex corporis humore: sic bona temporalia non sunt nobis naturalia, sed aliena et superflua. Hinc itaque fideles Christi, qui ad aeternam vitam medullitus suspirant, qui mundum cum suis oblectationibus sub pedibus conculcant, qui in terra nihil possidere volunt, sed cum Apostolo dicunt, Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20), capillorum minimam partem in capitibus retinent, ut per eorum abrasionem se minimam terrenorum sollicitudinem habere designent. Quapropter etiam illam minimam particulam capillorum retinent, quia dum in hoc mundo sunt, a terrenis cogitationibus omnino vacui esse non possunt. Quisquis igitur clericus ad sortem Domini vocatus, qui comam nutrit, et capillos radere vel tondere erubescit, profecto se non de Dei, sed de mundi sorte esse testatur. Quanto enim quisque carnis crines diligit, fovet et nutrit, tanto cor suum non in coelis, sed in terra fixum esse ostendit: quanto autem radit et edomat, tanto se non terrena, sed aeterna diligere comprobat.