CAPUT IV. Ne inter orandum capita tegant.

Si vero, ut praediximus, crines idcirco radimus, ut inter nos et Deum nihil interesse approbemus: profecto patet, quod cum in oratione persistimus, aliena velamina capitibus nostris apponere non debemus, praesertim cum Apostolus dicat, Vir non debet orare velato capite, imago enim Dei est (I Cor. XI, 7). Cessent itaque clerici psalmodiae hymnisque spiritualibus insistentes, capillos, mitras, caeteraque velamina in capitibus portare: ne dum cum Deo loquimur, famulatus sui signa occultantes, ejus indigni judicemur propitiatione, cujus salubri doctrinae praesumimus non obedire. Qui enim non obedit Apostolo, contradicit Evangelio. Et juxta ejusdem apostoli vocem dicentis, An quaeritis experimentum ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Item, Si Angelus venerit de coelo, et aliud Evangelium nuntiaverit vobis, anathema sit (Galat. I, 8). Exstirpetur ergo penitus de clero talis praesumptio, ne, quod absit, a Deo expellatur ejus oratio.