CAPUT V. Mundum et mundana contemnant. Mundi arma, praedia terrena.

His igitur signis clericalibus praelibatis, quibus a laicis discerni debemus, ad propositam admonitionem redeamus. Audiamus Joannem apostolum dicentem, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). Audiamus et Psalmistam mundi amatores increpantem, Filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Salomon quoque subsequitur dicens, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Libet intueri quam bene consonant organa Spiritus sancti. Monet Apostolus, ut non diligamus mundum: invehitur Psalmographus in ejus amatores: clamat Salomon, cuncta subjacere vanitati. Quare non diligamus mundum, nec sequamur mendacium, Ecclesiastes declarat: ac si diceret, Ideo non sunt amanda ima, quia transitoria mendacia: quia quae promittunt non conferunt, bona igitur non sunt. Cum enim bonorum omnium auctor sit Deus, et a fidelibus suis quaeri et diligi quaeque bona praecipiat: si mundana vera bona essent, nec ipse quidem contemneret, nec a suis sequacibus contemni praeciperet. Quid igitur Veritas de se testatur, audiamus: Vulpes foveas habent, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Item si mundi gloria vana non esset, non se abscondisset, cum turbae eum regem facere voluissent. Item si mundi gloria vana non esset, si divitiae terrenae vera bona essent: non earum possessoribus improperaret Dominus dicens, Vae vobis, divites, etc. (Luc. VI, 24). Et alibi, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem introire in regnum coelorum (Matth. XIX, 24). Audiamus etiam quid suis dicat imitatoribus: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Ibid., 21). Item, Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Item, Nemo potest duobus dominis servire, id est, Deo et mammonae (Matth. VI, 24). Vidit peritus magister suos discipulos luctaturos cum mundo, qui si haberent unde tenerentur, levius dejicerentur. Tulit igitur arma suis et nostris hostibus, dum nos privavit terrenis possessionibus. Nudus namque latrones non solet timere: qui vero se mundanis implicat, tela parat quibus confodiatur. Qui ergo non vult confodi, nudus procedat per viam hujus exsilii.