|
Fortassis quaeret aliquis: Cum Deus sequaces suos mundana jubeat
postponere, quae sunt quae jubet appetere? Audi ipsum dicentem.
Quaerite regnum Dei. Item Thesaurizate vobis thesauros in coelis
(Matth. VI, 33, 20). Quaeret iterum aliquis: Si Deus
vult homines terrena odire, quae debent diligere? Ista sunt quae
praecepit diligere, cum per Moysen respondit, Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum tanquam te ipsum (Deut.
VI, 5). Proximus in terra tantum diligi praecipitur, quia
coelestis regni haereditatem nobiscum consortitur. In quo charitate
divina perfusi, Scriptura testante, quae, ait ut cives nostros sicut
nos ipsos diligamus (Levit. XIX, 18), propitiante Deo ibi
facturi sumus, per quem et redempti sine fine vivemus: qui etiam cum
propter opera nostra mala inimici ejus essemus, prior dilexit nos; et
cum essemus servi inutiles, in filios suos nos adoptavit et haeredes,
Filium suum unigenitum tradens pro nobis, ut nos eriperet a perpetuae
mortis laqueo. Quisnam puer tam benignum patrem digne potest
diligere? Quis ejus tantis beneficiis aliquid dignum potest
retribuere? Haec tanta beneficia admirans Psalmista ait, Quid
retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Cui ipse
inquisitioni deinde subjungit, Calicem salutaris accipiam (Psal.
CXV, 12, 13), etc. Quantulacumque sit haec retributio,
calicem scilicet Domini accipere; nulla tamen alia ita digne videtur
passioni dominicae congruere. Hac utique ratione, ut quemadmodum
sanguinem suum dedit pro nostra redemptione, sic et nos nostrum
fundamus pro sui nominis confessione. Sed quomodo pro Christo suum
dabit sanguinem, qui pro eo non vult abjicere mundi vanitatem, cum nos
minus quam nostra diligamus? Quomodo pro Christo vitam tradet, qui
contra ejus praecepta haec vana et falsa possidet? Ipse enim dicit,
Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15).
Loquitur et Joannes apostolus, Qui dicit se diligere Deum, et
mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4).
Convincitur itaque, se et non Deum diligere, qui mandata ejus non
vult custodire.
|
|