|
Cum Christus pro nobis factus sit pauper et egenus, nos pro ipso cur
pauperes esse erubescimus? Numquid ejus pauperies non facit divites,
Veritate attestante, regnum coelorum non divitum, sed pauperum esse?
Dicit namque pauperibus, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est
regnum coelorum (Matth. V, 3). Si est regnum coelorum
pauperum, restat ut infernus sit divitum. Hoc quoque declarat nobis
Evangelium dicens, Homo quidam erat dives. Et post pauca
subjungit, Erat autem et quidam mendicus, Lazarus nomine, qui
jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, etc. Factum est autem ut
moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae.
Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc.
XVI, 19, etc.) Non reputet quisquam haec verba esse
Augustini: non sunt hominis, sed Veritatis, quae nec fallere
potest, nec falli. Quisquis ergo vis regnare cum Christo, elige
pauperiem cum ipso, ut requiescas cum Lazaro mendico. Nemo enim
potest gaudere cum saeculo, et regnare cum Christo. Audi Apostolum
dicentem, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum
coelorum (Act. XIV, 21). Et juxta Veritatis vocem, primo
nos oportet bibere Domini calicem, ut sic pertingamus ad regni
concessionem (Matth. XX, 22). Qui autem vult epulari cum
divite, praeparat se epulas vermibus gehennae: in qua pro gaudio
momentaneo ardebit perpetuo cum capite suo diabolo. Infelix
commercium, pro tam brevi gaudio, coelesti privari regno! Felix
paupertas, per quam coelestis acquiritur haereditas! Felix
commercium, pro perituris aeterna recipere: et quod ineffabile bonum
est, cum Christo sine fine regnare! E contrario ineffabilis
miseria, perpetua cum diabolo pati supplicia.
|
|