|
Quapropter, fratres charissimi, nos illud evangelicum ruminantes,
Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae
detrimentum patiatur? Vel quam commutationem dabit homo pro anima sua
(Id. XVI, 26)? voluntarie pro Christo nunc ponamus quandoque
dimittenda: ne, quod absit, pro transitoriis amittamus aeterna.
Hauriamus antidotum momentaneae amaritudinis, ut quandoque percipiamus
immensae gaudia salutis. Sic modo curramus, ut in futuro
comprehendamus: ubi inveniemur, ibi judicabimur. Non perdamus tempus
acceptabile: non enim erit apud inferos locus poenitentiae. Dum
igitur vacat, dum sumus in via, adversario nostro legi Dei
consentiamus. Lex quippe divina noster ideo dicitur adversarius, quia
nostris carnalibus omnino contradicit voluptatibus. Adversario itaque
nostro, id est, Evangelio, dum rex exspectat, dum nos adhuc ad
pacem invitat, nuntios mittamus; cum eo pacis foedus ineamus: ut cum
venerit ille magnus paterfamilias, non ut servos inutiles puniendos,
sed ut filios haereditandos inveniat, secumque introducat ad nuptias,
ut de suis beneficiis sibi perennes reddamus gratias Jesu Christo
Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen.
|
|