SERMO DE OBEDIENTIA ET HUMILITATE

Fragmentum est auctoris incerti, sed antiqui ad vetustissimum codicem Colbertinum et alios Mss. recognitum


CAPUT PRIMUM. Obedientia quam Deo grata. Sine obedientia virtutes nullae. Ubi abest, adest superbia.

Nihil sic Deo placet quomodo obedientia. Cham maledictus fuit (Gen. IX, 25), et post multa saecula manet quod dicitur, Semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII, 56); quia patri non est obsecutus. Caeterum Sem, qui est obsecutus patri, benedictionem habuit in omnia saecula. Hoc itaque dico, non est filiorum judicare de patribus. Nemo vadit ad magistrum, et docet magistrum suum. Venisti ad me, ut docerem te litteras: si tibi scripsero, et dixero tibi, Scribe quomodo et ego scribo, utique imitari debes quem magistrum elegisti. Aliquis doctus est? Et vadit ad peritiorem magistrum. Hoc totum quare dico? Ut obedientiam exhibeamus in patres nostros. Qui patribus non obsequitur, Deo non obsequitur. Dicit enim Dominus, Qui vos contemnit, me contemnit (Luc. X, 16). Qui ergo contemnit Apostolos, contemnit Christum: qui contemnit patres contemnit Christum qui in patribus est. Hoc dico, quia hic in nobis summa et sola est virtus obedientiae. Si jejunaveris diebus ac noctibus, orationemque feceris, si in sacco fueris vel in cinere, si aliud nihil feceris, nisi quodcumque praeceptum est in lege, et tibi fueris quasi sapiens, et obediens patri non fueris, omnes virtutes disperdidisti. Una obedientia plus valet, quam omnes virtutes aliae. Jejunium vel continentia, nisi te diligenter attenderis, superbiam tibi facit: superbia autem inimica est Deo. Nihil sic odit Deus, quomodo superbiam. Quicumque non obedit, non facit de sanctitate, sed de superbia. Ideo enim non obedit, quia meliorem se putat illo cui non obedit.