CAPUT II. Superbia peccatum omnium pessimum. Cum superbia virtutis potest esse species, non res.

Simpliciter dico vobis: Omnia peccata odio habet Deus, mendacium, perjurium, furtum, latrocinium, adulterium, fornicationem, in quibus si quis deprehensus fuisset, non posset oculos levare, sed sic eum haberemus quasi exsecrabilem: si quis superbus est, multo pejus peccatum facit quam adulterium; et tamen loquimur cum eo. Qui fornicatur, potest aliquid dicere: Vicit me caro mea, superavit me adolescentia mea. Non dico quod facere debeas , siquidem et hoc odio habet Deus: sed in comparatione mali dico, Quicumque aliud peccatum fecerit, verbi causa, si furtum fecerit, excusare potest. Quid enim dicit, Propterea furtum feci, quia egebam, quia fame moriebar, quia aegrotabam. Superbus quid dicere potest? Ideo superbia vide quantum malum sit, quod excusationem non habet. Caetera vitia eis nocent, qui ea committunt: caeterum superbia plus omnibus nocet. Hoc ergo dico, ne cogitetis peccatum modicum esse superbiam . Nempe quid dicit Apostolus? Ne quis, inquit, incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6). Vide ergo quoniam quicumque inflatur, in judicium diaboli incidit. Hoc ergo dico secundum quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5), ut omnia quidem peccata fugiamus, maxime autem superbiam. Dico vobis de superbia, semper sibi sapiens videtur. Si quis de fratribus dederit ei consilium, et dixerit ei, Frater, non debes sic agere; non eum dignatur audire, quia se magis sapientem putat quam illum qui dat consilium. Et quid dicit in corde suo? Ego mihi sapientior: ego ergo non habeo consilium? Numquid tu es sapientior me, licet non dicat; tamen ex eo quod contemnit consilium fratris, in corde suo loquitur.

Ergo hoc dico, Qui superbiam habet, sine causa alias habet virtutes. Habet virtutes? Imo non habet, sed videtur habere. Qui enim hoc habet quod Deo contrarium est, quomodo potest aliquid habere quod Deo amicum sit? Superbia in monasterio fit. Si jejunamus, erigimur. Orationem facimus pro peccatis: et in superbiam erigimur. Aliquis jejunat pro peccatis suis, et pro peccatis suis agit poenitentiam? In superbiam extollitur. Ideo jejunas, ideo oras, ideo praecepta facis, ut contra Deum facias?