CAPUT III. Praestat vitiis omnibus deditum esse quam superbum. A monasterio in eremum secedentes fratrum synaxim non spernant. Secus facientes coguntur. Hinc non arguendi qui e desertis fratres in coenobio visitant.

Monachus si superbus est, multo melius ei erat si uxorem duceret. Ego simpliciter dico, et libera fronte dico, quia quicumque superbus est, melius erat ei (et hoc in comparatione mali dico) ut omnia alia vitia haberet, quia ex malis suis inclinaretur ad poenitentiam , et non omnes despiceret. Si autem post peccata ageret poenitentiam, utique Dei misericordiam mereretur. Qui autem superbus est, omnium malorum habet principium, et non agit poenitentiam, quasi justus sit. Propterea superbia contraria est Deo, quia Deo non subjicitur. Sic enim se habet quasi justus. Superbus non agit poenitentiam pro malis suis, et gloriatur quasi pro bonis.

Haec quare dixerim, et vos ipsi intelligitis, et aliorum ruinae nostra debent esse exempla. Propterea venimus in monasterium, libertatem saeculi perdidimus, ut servitutem Christi accipiamus. Deinde ista de fratribus loquor, qui solent sedere longius a monasterio, ne eis debeat nasci superbia de exemplo. In coenobio vixisti: placuit tibi ut maneres in decimo milliario? Non debes synaxim sanctorum fratrum contemnere. Non te ergo viliorem putes, si ad fratres veneris in civitatem. Si necessitatem haberes ire et videre mulieres, et necesse habuisses ire in plateas: recte non ires. Ad synaxim sanctorum fratrum non vadis? O tu qui manes in secreto, aut melior es fratribus qui sunt in coenobiis, aut pejor es. Si melior es, veni ut eis exemplum vitae tuae tribuas: si autem deterior es, veni ut discas quae nescis. Superbia nascitur, quando aliquis dicit se secretum sedere, et fratres non dignatur videre et visitare, et in superbiam erigitur. Haec propterea loquor praesente sancto fratre, qui hoc opere facit, ut hoc quod ego loquor, hunc sciatis opere facere. Denique multi sancti patres, qui vere patres sunt, qui regunt animas sanctorum, quando aliquos viderint juvenes ire ad deserta, et ad coenobium non venire, et in superbia esse, vadunt et vim eis faciunt, et adducunt eos: non ut noceant, sed ut tollatur eis superbia. Hoc propterea dico, ut illi qui manent in secretis, et veniunt ad coenobium, et fratres visitant, ab his qui sunt in coenobiis non arguantur quasi impatientes, sed quasi humiles. Nemo dicat de vobis, Ecce ille qui in eremo sedet, quia non patitur, venit. Propterea venit ut te aedificet, non destruat, et ut superbiam perdat. Videte qualis vitae sit. Vivit in deserto, et tamen gloriam non habet eorum qui in deserto sunt.

Deus itaque omnipotens omnia quae locuti sumus, orationibus sanctorum nos quoque implere faciat. Nihil enim grande est dicere, sed facere. Sed quod ego facere non possum et loquor, ideo loquor ut qui potest facere, faciat; qui habet aures audiendi audiat, in Christo Jesu Domino nostro, cui est honor, virtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.