SERMO DE SYMBOLO


EXORDIUM. Fidei interioris et exterioris necessitas. Symbolum regula fidei. Qua ratione institutum sit. Quid complectatur.

Notum est, dilectissimi, Charitati vestrae, quod milites saeculi beneficia temporalia a temporalibus dominis accepturi, prius sacramentis militaribus obligantur, et dominis suis fidem se servaturos profitentur: quanto magis ergo aeterno Regi militaturi, et aeterna praemia percepturi, debent sacramentis coelestibus obligari, et fidem per quam ei placituri sunt, publice profiteri? Dicit enim Apostolus, Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Hanc in cordibus nostris agnoscit, qui scrutatur renes et corda (Psal. VII, 10). Sed propter conservandam Ecclesiae unitatem, dispensationi hujus temporis cum fide cordis necessaria est oris confessio: quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), non tantum praedicatorum, sed etiam auditorum. Non enim aliter frater de fratre bene sentiret, nec pax Ecclesiae servaretur, nec alium docere, aut ab alio discere saluti necessaria posset, nisi quod in corde habet, signis vocum tanquam suis vehiculis ad aliorum corda transmitteret. Est ergo fides et corde servanda, et ore promenda. Fides namque omnium bonorum est fundamentum, et humanae salutis initium. Sine hac nemo ad numerum filiorum Dei poterit pervenire: quia sine ipsa in hoc saeculo nec justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam. Et si quis non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Hoc attendentes sancti Apostoli, certam fidei regulam tradiderunt, quam secundum numerum Apostolicum duodecim sententiis comprehensam, Symbolum vocaverunt: per quam credentes catholicam tenerent unitatem, et per quam haereticam convincerent pravitatem. Symbolum ergo tali ratione institutum majores nostri dixerunt.

Tradunt enim, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum Spiritus sancti discipuli ejus inflammati linguis omnium loquerentur, ad singulas quasque nationes, ut Dei verbum praedicarent, ituri ac discessuri ab invicem, normam prius sibi futurae praedicationis in commune statuerunt: ne localiter ab invicem discedentes, diversum vel dissonum praedicarent his qui ad fidem Christi invitabantur. Omnes igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve suae praedicationis indicium conferendo in unum, quod sentiebat unusquisque computabat, atque hanc ita credentibus dandam esse regulam instituerunt. Symbolum breve est verbis, sed magnum est sacramentis. Quidquid enim praefiguratum est in Patriarchis, quidquid denuntiatum est in Scripturis, quidquid praedictum est in Prophetis, vel de Deo ingenito, vel ex Deo in Deum nato, vel de Spiritu sancto vel de suscipiendo omni sacramento, vel de morte Domini resurrectionisque ejus mysterio, totum breviter hoc Symbolum continet, et continendo habet et confitendo. Discat ergo quisque fidem Apostolicam professus per ora gestantium in Baptismo, cum ad annos intelligibiles venerit. Jam ad istius Symboli professionis sacramentum textumque veniamus, quod in hunc modum incipit: