|
Non in remedium salutis suae semper finis tardandus est, qui vitae
suae semper incertus est: quia qui nos securos facit dicendo,
Peccator in qua die conversus fuerit, omnes iniquitates illius
oblivioni tradentur (Ezech. XVIII, 21 et 22): ipse nos
etiam cautos voluit, dicens, Nolite tardare converti ad Dominum,
nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Convertamur ergo
ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. Hic exstinguamus
mortem moriendo peccatis, hic vitam vitae meritis acquiramus. Haec
ergo, fratres dilectissimi, sapienter ac fideliter cogitantes, ad
poenitentiae remedia confugere festinemus, et per castitatem vel
humilitatem, per opera justitiae ac misericordiae, aeterna nobis apud
Deum comparemus. Sed ut ad id redeamus unde digressi sumus, sequitur
in hoc sancto Symbolo:
|
|