CAPUT XI. Trinitatis mysterium per similitudines explicatur.

Credo in Spiritum sanctum. Advertite quod sicut in Patrem, ita et in Filium et in Spiritum sanctum sit credendum. Nam qui vel in unam de Trinitate personam non crediderit, in duabus illi credidisse non proderit. Fides namque catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, credamus et colamus et confiteamur. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius: quia sicut nunquam Pater sine Filio, nec Filius sine Patre; sic et nunquam fuit Pater et Filius sine Spiritu sancto. Coaeterna ergo est sancta Trinitas, et inseparabilis unitas, sine initio et sine fine. Nihil majus aut minus. Aequalitatem personarum dicit, quia sancta Trinitas aequalis est, et una est deitas, Apostolo dicente atque docente, Per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), et per creaturam Creator intelligitur, secundum has comparationes et alias quamplures. Sol, candor et calor, et tria sunt vocabula, et tria unum. Quod candet, hoc calet; et quod calet, hoc candet: tria haec vocabula, res una cognoscitur. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres personae in deitate unum sunt, et individua unitas recte creditur. Item de terrenis, vena, fons, fluvius; tria haec vocabula, et tria unum in sua natura: ita trium personarum Patris et Filii et Spiritus sancti substantia et deitas unum est. Neque Patris persona, neque Spiritus sancti, sed sola Filii suscepit carnem. Et ut hoc intelligas, comparationibus utar. Certe ut intelligas ex creatura Creatorem, in anima est et ratio: et cum sint unum, aliud agit anima, aliud ratio; anima vivimus, ratione sapimus. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia, tota Trinitas operata est hominem, quem assumpsit, non tota Trinitas, sed sola persona Filii. Et licet ipse Dei Filius Deus et homo esset, homo tantum passioni subjacuit. Sicut, verbi gratia, videmus arborem splendorem solis in se habentem; et cum inciditur, videmus quia ictus ferientis ferri splendorem solis excipit, priusquam pertingatur lignum: sed splendor cum ibi sit, non potest nec incidi, nec a dolante separari; sic etiam divinitas nec separari potest, nec incidi: illud autem passioni subjacuit, quod sicut lignum et ligari possit et teneri. Igitur sicut in Patrem et Filium, ita et in Spiritum sanctum credere debemus. Haec est, charissimi, inoffensa regula veritatis, ut quorum unum est et unum sunt, a nobis non separentur in terris. Nam sicut divinitati nihil de creaturis aequari potest, ita omnem divisionem, et inaequalitatem natura divinitatis excludit. Secundum enim evangelicam veritatem, sicut Filius a Patre exivit, ita et Spiritus sanctus a Patre procedit, et sicut unigenitus Filius Dei est, ita et Spiritus sanctus Dei est: et sicut Pater cui vult miseretur, et Filius cui vult Patrem revelat; ita etiam Spiritus sanctus et inspirare legitur prout vult, et dona coelestium gratiarum dividere prout vult. Unde bene ejusdem Spiritus gratia septiformis a propheta describitur (Isai. XI, 2, 3); quia nimirum et per ejus inspirationem ad requiem pervenitur, et in ejus plena praeceptione ac visione requies vera possidetur. De quo recte promittitur, Ipse vos docebit omnia (Joan. XIV, 26): quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Unde quia sine eo nihil boni agere possumus, ipso opitulante tales nos reddamus, ad quos Spiritus sanctus advenire, et in quibus habitare dignetur.