CAPUT XII. Catholica Ecclesia. Fide nullae majores divitiae. Ecclesia una est.

Sanctam Ecclesiam catholicam. Sciendum est, quod Ecclesiam credere, non tamen in Ecclesiam credere debemus: quia Ecclesia non Deus, sed domus Dei est. Catholicam dicit toto orbe diffusam, quia diversorum haereticorum ecclesiae ideo catholicae non dicuntur, quia per loca atque per suas quasque provincias continentur. Haec vero a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Nullae sunt majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla hujus mundi major substantia, quam est catholica fides, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles ustificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis coelestibus praeparat, et in aeterna haereditate cum Angelis sanctis communicat. Quisquis ille est, et qualiscumque ille est, christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Sola quippe est per quam sacrificium Dominus libenter accipiat, sola quae pro errantibus fiducialiter intercedat. Unde etiam de Agni hostia Dominus praecepit, dicens, In una domo comedetis, nec efferetis de carnibus ejus foras (Exod. XII, 46). In una namque domo agnus comeditur, quia in una catholica Ecclesia vera hostia Redemptoris immolatur. De cujus carnibus divina jussio efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus vetat. Sola est in qua opus bonum fructuose peragitur, unde mercedem denarii non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt. Sola est quae intra se positos valida charitatis compage custodit. Unde et aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit; omnes autem quos extra arcam invenit, exstinxit. Sola est in qua mysteria superna veraciter contemplemur. Unde ad Moysen Dominus dicit, Est locus apud me, et stabis supra petram: et paulo post, Tollam manum meam, et videbis posteriora mea (Id. XXXIII, 21, 23). Quia enim ex sola catholica Ecclesia veritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur; quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non agnoscit. Avelle, inquit, radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Frange ramum ab arbore, fractus germinare non poterit. A fonte praecide rivum, praecisus arescit. In his Cypriani verbis intelligimus, lucem non capere divisionem, nisi in sanctis regno Dei praedestinatis, qui dividi ab Ecclesia nullo modo possunt, et non germinare ramum fractum salutis aeternae germine accipimus. Ariditatem vero rivi a fonte praecisi, in eo quod Spiritu sancto vacuantur, qui ab unitate separantur, agnoscimus.