CAPUT XIII. Sanctorum meritis quis particeps fiat.

Sanctorum communionem: id est, cum illis sanctis qui in hac quam suscepimus fide defuncti sunt, societate et spei communione teneamur. Si igitur cum sanctis in aeterna vita communionem habere volumus, de imitatione eorum cogitemus. Debent enim in nobis aliquid recognoscere de suis virtutibus, ut pro nobis dignentur Domino supplicare. Si enim tormenta quae sancti pertulerunt, ferre non possumus, vel contra malas concupiscentias, ipsis intercedentibus, repugnemus. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt; et tamen fidei et justitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt. Ad quorum convivium congregatur, quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur. Unde et nos, fratres charissimi, etiamsi nil tale perpetiamur, si non vincula, non verbera, non carceres, non supplicia corporis alia, nullam hominum persecutionem propter justitiam toleremus, societatem tamen sanctorum obtinere valebimus, si castigare corpus nostrum, et servituti subjicere curamus, si in spiritu humilitatis et in anima contrita Domino supplicare assuescimus, si illatas a proximo contumelias placida mente suscipere satagimus, si et eos qui nos odio habent, qui injurias nobis inferunt, diligere, his benefacere, et pro horum vita et sospitate gaudeamus exorare, si cum virtute patientiae bonorum quoque operum fructibus adornari contendimus. Taliter etenim conversantibus nobis, et corpora nostra, juxta Apostoli vocem, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibentibus (Rom. XII, 1), coelesti dignatione donabimur, ut communi cum eis qui membra sua in mortem pro Domino dederunt, gloria remuneremur: quod sicut mors illorum, sic et vita nostra pretiosa sit in conspectu Domini: diruptisque vinculis carnis, et ipsi atria supernae civitatis intrare atque inter choros beatorum martyrum vota gratiarum Redemptori nostro reddere merebimur. Haec sunt vestigia quae nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut illorum semitis inhaerentes sequeremur ad gaudia. Cur non properamus et currimus, ut patriam nostram videre possimus? Magnus illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad eorum complexum et conspectum venire, quanta illis et nobis in commune laetitia est? Illic Apostolorum gloriosus chorus. Illic Prophetarum exsultantium numerus insignis. Ibi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victoriam coronatur. Illic clarissima virginum turba laetatur, illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Sed etiam illorum remuneratio censetur, qui praecepta dominica servantes, ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Quae autem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illa supernae civitatis quanta sint gaudia, Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere laetari? Ad hos electos Dei avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, et cito nos ad Christum convenire contingat, ad eum quem hujus itineris ducem habemus, salutis auctorem, lucis principem, laetitiae largitorem.