CAPUT XIV. Remissio peccatorum. Novatiani refelluntur.

Remissionem peccatorum. Credenda est praecipue, fratres, peccatorum remissio, quia hoc unum remedium est, quod hominum genus a sententia perpetuae mortis absolvat. Idcirco Unigenitus Altissimi dignatus est carnem assumere, contentus est cruce; ut te, qui crimina tua evadere non poteras, indulgentia faceret innocentem. Ideo immaculatus occisus est Agnus, ut ejus cruore humani generis macula tergeretur. Miror autem, quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegandam; cum scriptum sit, Memento unde excideris, et age poenitentiam, et fac priora opera (Apoc. II, 5). Utique ei dicitur, quem constet excidisse, et quem Dominus hortatur per opera rursus exsurgere, quia scriptum est, Eleemosyna a morte liberat (Tob. IV, 11): et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis exstinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et Redemptoris nostri gratia liberavit; sed ab ea quae per delicta postmodum subrepsit. Nam cum scriptum sit, Dominus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13): utique qui neminem vult perire, cupit peccatores poenitentiam agere, et per poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo et per Joel prophetam clamat, et dicit, Et nunc dicit Dominus Deus vester, Revertimini ad me ex toto corde vestro, simulque in jejunio et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est, et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitiam irrogatam (Joel. II, 12 et 13). Dominus quoque in Evangelio pietatem Dei Patris ostendens ait, Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? aut si piscem postulaverit, numquid serpentem illi porriget? Si ergo vos, cum sitis mali, scitis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus eum (Matth. VII, 9-11). Comparat hic Dominus carnalem patrem, et Dei Patris aeternam largamque pietatem. Quod si iste in terris nequam pater offensus graviter a filio peccatore et malo, si tamen eum postmodum viderit reformatum, et depositis prioris vitae delictis, ad sobrios et bonos mores, ad innocentiae disciplinam poenitentiae dolore correctum; gaudet et gratulatur, et susceptum quem ante perdiderat, cum voto paternae exsultationis amplectitur: quanto magis unus ille et verus pater, bonus, misericors, pius, imo ipsa bonitas et misericordia et pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum; nec iram poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus nec poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam pollicetur? Si enim tantum potuit diabolus, ut de excelsis virtutum fastigiis in profundum te duceret malorum; quanto magis poterit Deus te ad summum bonorum verticem revocare; et non solum in id revocare quod fuisti, sed et beatiorem multo quam prius videbaris efficere?