|
Tantum ne concidas animo, neque spem tibi abscidas bonorum, ne,
quaeso, accidat tibi quod impiis solet. Non enim peccatorum multitudo
adducit in desperationem, sed impietas. Et propterea Salomon non
dixit, quia omnis qui venerit in profundum malorum, contemnit; sed,
Impius, inquit, si venerit in profundum malorum, contemnit (Prov.
XVIII, 3). Impiorum ergo est desperare salutem, et contemnere
cum in profundum venerint malorum, non peccatorum. Impietas enim non
sinit eos ad Deum respicere, et illuc redire unde dilapsi sunt. Ista
ergo cogitatio, quae spem conversionis abscidit, ab impietate
descendit; et sicut lapis gravissimus cervicibus animae incumbens,
semper eam deorsum in terram cogit aspicere, ad Deum vero suum oculos
non sinit levare. Sed virilis animi est et praeclarae mentis,
dejicere a cervicibus animae suae inimicum pondus, imo deprimentem se
diabolum abjicere; et imperare animae suae, ut canens verba prophetica
dicat ad Dominum, Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum,
et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae; ita oculi nostri ad
Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri,
Domine, miserere nostri; quia multum repleti sumus despectione
(Psal. CXXII, 2 et 3). Praeclara vero in his verbis et
coelestis philosophiae doctrina est. Repleti sumus, inquit,
despectione: hoc est quod docere nos voluit, quia etsi peccatorum
nostrorum multitudine repleti sumus, despectione atque opprobriis
cooperti; oculi tamen nostri ad Dominum Deum nostrum sint, donec
misereatur nostri. Nec prius ab obsecratione cessemus, quam impetrare
peccatorum veniam mereamur. Hoc enim vere constantis animae est et
pertinacis, ut nequaquam repellatur de perseverantia poscendi,
desperatione impetrandi; sed perseveret ac persistat in obsecrationibus
donec misereatur ei. Et ne forte arbitreris te offensam magis
contrahere apud Deum, si cum non merearis audiri, importunus
persistas in precibus; recordare Evangelii parabolam, et ibi invenies
quod perseverantes et importunos precatores Dominus non sibi ostendit
ingratos. Ait enim: Et si non dabit ei propter quod amicus ejus
est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quantum opus
habet (Luc. XI, 8). Intellige, charissime, ergo quia
propterea diabolus desperationem subjicit impetrandi, ut spem bonitatis
Dei nobis abscidat, quae est dux itineris, quo itur ad coelum.
Sicut autem pro morte communi philosophicum est a lacrymis temperare;
ita in animae morte consolationem recipere, et insipiens et
irreligiosum duco.
|
|