|
Quinimo et ignaviae nos arguendos puto, si cum lamentatores corporum
mortisque communis tam dure et tam vehementer hoc faciant, cum sciant
et certi sint nihil prodesse fletus suos ad vitam defuncti; nos nihil
tale pro animae lamentatione faciamus, quam restitui in statum suum per
poenitentiam noverimus. Scimus enim, plures prolapsos ab itinere
recto, et praecipitatos ab ingressu viae angustae: et ita rursus
reparatos esse, ut posterioribus priora transierint, atque ad palmam
pervenerint et coronam, numeroque rursus et choro adscripti credantur
esse sanctorum. Et nolo putes quia de his sermo mihi sit tantum, qui
in paucis et levibus peccaverunt: de illo loquor qui omnibus succubuit
malis, qui immanitate scelerum viam sibi excluserit regni coelorum; et
non de infidelibus, sed de fidelibus fuerit, et ex his qui prius
placuerunt Deo, post haec autem ceciderunt, vel in adulteria, vel in
omnes impudicitias, quae, ut Apostolus ait, turpe est dicere.
Nunquam enim spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter
offeratur: suscipit, libenter accipit, amplectitur, facit omnia,
quatenus eum ad priorem statum revocet: quodque est adhuc praestantius
et eminentius, etiamsi quis non potuerit explere omnem satisfaciendi
ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet brevi gestam non respuit
poenitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae
conversionis perire mercedem. Hoc enim mihi videtur indicare Isaias,
ubi de populo Judaeorum quaedam talia ait: Propter peccatum modice
contristavi te, et percussi te, et averti faciem meam a te; et
contristatus es, et ambulasti tristis, et consolatus sum te (Isai.
LIV, 7 et 8). Haec igitur habentes exempla poenitentiae non
perseveremus in malis, nec desperemus reconciliationem: sed dicamus,
Etiam nos redeamus ad patrem, et approximemus Deo. Nunquam, crede
mihi, aversabitur ad se conversum. Ipse enim dicit, Deus appropians
ego sum, et non Deus de longe (Jerem. XXIII, 23): et
iterum per eumdem prophetam, Peccata, inquit, separant inter me et
vos (Isai. LIX, 2). Si ergo peccata sunt quae nos separant a
Deo, auferamus medium istud obstaculum, et nihil est quod nos
prohibeat conjungi Deo. Propterea enim creavit nos Deus, et esse
nos fecit qui non eramus, ut aeterna in nos conferat bona, et praestet
regna coelorum. Non enim nos ad hoc fecit, ut gehennae nos tradat
ignique perpetuo. Regnum coelorum propter nos, gehenna propter
diabolum facta est. Et haec ita esse, ex Evangeliis doceam. Ipse
enim Dominus dicet his qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.
Illis autem qui a sinistris ejus erunt, dicet, Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 34, 41). Si ergo gehenna ignis propter
diabolum, propter hominem autem regnum coelorum a constitutione mundi
praeparatum est; tantum est, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum
persistendo in malis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac
vita, quantacumque nobis acciderint peccata, possibile est omnia ablui
per poenitentiam. Cum autem abducti fuerimus ab hoc saeculo, ibi jam
etiamsi poenitebit nos (valde enim nos poenitebit, sed nulla erit
utilitas poenitentiae), et licet sit stridor dentium, licet ululatus
et fletus, licet fundamus preces, et innumeris obsecrationibus
proclamemus; nemo audiet, nemo subveniet, nec extremo quidem digito
aquam quis infundet linguae nostrae positae in flammis: sed audiemus
illud quod dives ille audivit ab Abraham, Quia chaos magnum firmatum
est inter nos et vos; et neque hinc illuc transire quis potest, neque
inde huc (Luc. XVI, 26).
|
|