|
Resipiscamus ergo tandem, et recordemur quid profuerit illis qui in
luxuria corporis et praesentis vitae voluptatibus usque in diem ultimum
permanserunt. Intuere nunc sepulcra eorum, et vide si est in eis
aliquod jactantiae suae vestigium, si aliqua divitiarum luxuriae signa
cognoveris. Require nunc ubi vestes et odoramenta peregrina, ubi
spectaculorum voluptas, ubi asseclarum turbae, et conviviorum cessit
opulentia, risus, jocus, et immoderata atque effrenata laetitia quo
abiit, quo abscessit. Ubi illa nunc, et ubi ipsi? Quis finis
utrorumque? Intuere diligentius, et accede propius ad singulorum
sepulcra. Vide cineres solos, et vermium fetidas reliquias: et
recordare hunc corporum esse finem, etiam si in deliciis et laetitia,
si in labore et continentia transegerint vitam. Nam si res omnis
omnisque causa usque ad cineres veniret et vermes, parva penderentur
haec damna, et quae facile possit excusare naturae conditio. Nunc
autem converte tuos oculos ab istis cineribus et sepulcris, et revoca
cogitationem tuam ad illud divini judicii tribunal horrendum, quod
ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium,
ubi tenebrae exteriores, ubi ille vermis conscientiae qui nunquam
morietur, et ignis qui nunquam exstinguetur. Recordare parabolam
Lazari et divitis illius, qui opum tantarum dominus, qui purpura
indutus et bysso, unam tunc aquae guttam invenire non potuit, cum
esset in ardoris necessitate constitutus. Dic, quaeso te, quid plus
habet vita ista quam somnium? Sicut enim hi qui in metallis constituti
vel condemnati, vel in alia qualibet poena positi, cum forte post
multum durae vitae paululum relaxati fuerint in somnium, vident se
inter plures dapes positos, epulis copiosissimis perfrui; ubi vero
surrexerint, nihil sibi gratiae delectatione somnii invenerint
resedisse: ita et dives ille quasi somnium habuit hujus vitae; ubi
discessit, nihil cum illo nisi praeteritorum poenitudo et praesentium
poena permansit.
|
|