CAPUT XVIII. Poenae aeternae. Poenitentiae vis.

Haec recordare, et ignem illum gehennae his quae te tunc exagitant flammis libidinis et cupiditatis oppone. Ignis hic qui in praesenti est vita, absumit cuncta quae recipit; ille vero quos susceperit semper cruciat, et poenae suae semper integros servat. Propterea enim et inexstinguibilis dicitur; non solum quia ipse non exstinguitur, sed quia nec eos quos susceperit exstinguet aut perimet. Scriptura etenim dicit, quia et peccatores induent incorruptionem, scilicet non ad honorem vitae, sed ad diuturnitatem supplicii profuturam. Hujus autem poenae et ignis illius potentiam nulla vox exponere, nullus poterit sermo explanare. Nihil est enim in rebus corruptibilibus quod conferri possit incorruptibilibus, sive bonis, sive malis. Ibi quid agemus, quid respondebimus? Nihil erit nisi stridor dentium, nisi ululatus et fletus, et sera poenitentia, cessantibus undique auxiliis, et undique invalescentibus poenis; sed solatium quidem nullum. Nullus ibi occurret oculis nostris, nisi soli poenarum ministri, et facies dira tortorum. Verum has poenas, hos cruciatus non solum evadere, sed etiam aeternam beatitudinem, si modo de malis nostris poenitentiam agimus, possumus acquirere.