CAPUT PRIMUM. Credere Deum, Deo, in Deum. Fides diaboli. Omnipotens.

Credo in Deum Patrem omnipotentem. In primis, dilectissimi, qualis sermo sit in Symboli capite, diligenter attendite. Ergo in primo habet, Credo. Vide quod Dominus noster non nos jubet discutere divina judicia, sed credere: nec rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. Non dicit, Credo Deum; vel, Credo Deo: quamvis et haec saluti necessaria sint. Aliud enim est credere illi, aliud credere illum, aliud credere in illum. Credere illi, est credere vera esse quae loquitur: credere illum, credere quia ipse est Deus: credere in illum, diligere illum. Credere vera esse quae loquitur, multi et mali possunt: credunt enim esse vera, et nolunt ea facere sua; quia ad hoc pedum pigri sunt. Credere autem ipsum esse Deum, et daemones possunt. Credere vero in Deum, soli noverunt qui diligunt illum, qui non solum nomine christiani sunt, sed et factis et vita, quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides christiani, sine dilectione fides daemonis. Qui ergo non volunt credere Christum, adhuc nec daemones imitantur. Jam credit Christum, sed odit Christum, habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae: nam et illi puniri timebant. Denique beatus Petrus cum Domino confitens diceret, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), eadem pene verba, quae daemones, proferre videtur ex ore: sed illorum confessio, quia cum odio prolata est Christi, merito damnata est; illius quia ex interna dilectione processit, aeterna beatitudine remunerata est. Nos ergo qui per adoptionem gratiae filii Dei sumus (Rom. VIII, 15), dicendo, Credo in Deum Patrem omnipotentem; hoc est, sic ei credamus, ut ei per dilectionem adhaereamus. In Deum Patrem omnipotentem. Advertite quod cum Dei Patris nomen in confessione conjungit, ostendit quod non ante Deus esse coepit, et postea Pater; sed sine ullo initio et Deus semper et Pater est. Patrem autem cum audis, agnosce quod habet Filium veraciter genitum: quomodo possessor dicitur qui aliquid possidet, et dominus, qui alicui dominatur. Deus ergo Pater secreti sacramenti vocabulum est, cujus vere Filius est Verbum. Nec quaeratur quomodo genuit filium, quod et Angeli nesciunt, Prophetis est incognitum. Unde illud dictum est, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nec a nobis discutiendus est Deus, sed credendus. Sed ut breviter dicamus, sufficit nobis scire quia genuit lux splendorem. Omnipotentem vero ideo dicit, quia omnipotens est, cui nihil impossibile est, qui coelum et terram, mare, homines, atque omnia animalia et reptilia, non aliquo operis actu, sed solo verbi imperio creavit. Et ideo non nobis veniat in cogitationem, quomodo hoc aut illud potuit fieri, qui omnipotentem praecipimur confiteri.