CAPUT XIX. Quomodo corrumpatur. Nec tunc tamen omnino infructuosa fuit. Caute legatur.

Vides quanta est virtus poenitentiae? Vides quantum meriti conversio reparavit? Corrumpitur autem poenitentia, si eisdem quis pro quibus confitetur, rursus involvatur malis. Unus enim, inquit, aedificans et alius destruens, quid consequentur nisi laborem? Et qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit in lavacro suo? Ita et homo qui jejunat pro peccatis suis, et iterum vadit, et eadem agit, orationem ejus quis exaudiet (Eccli. XXXIV, 28, 30, 31)? Et iterum dicit, Qui redit a justitia ad peccatum, Dominus praecipitat eum in gladium. Et sicut canis, cum revertitur ad vomitum, odibilis fit; ita et stultus, cum revertitur ad peccatum suum (Prov. XXVI, 11). Sed nunc quid dicamus, ausculta. Saepe accidit, ut per poenitentiam quis multa et magna correxerit, inter haec tamen bona quae per poenitentiam correxit et peccata commiserit: et hoc est quod maxime desperationem inducit animo, quia videtur hic destruxisse quod aedificaverat, et omnes illos labores inaniter effudisse. Et haec est cogitatio, quae praecipue animae pondus desperationis imponit. Sed illud rursus oportet cogitari, per quod pessima et inimica vitae nostrae cogitatio ista repellatur: quia illa bona quae egimus, et emendatio illa quae per poenitentiam quaesita est, nisi fuisset, et velut contrarium pondus ponderi huic quod ex peccato nobis introductum est, obstitisset; nihil fuerat quod in profundum malorum nos decidere prohiberet. Nunc autem sicut fortis quaedam lorica jaculum grave et amarum non permisit usque ad vitalia viscerum penetrare, sed vim letalis teli maximam fregit. Certum est enim, quia qui fert secum illuc plura opera bona, et plura opera mala, in ipsis poenis habebit aliquid refrigerii: qui autem bonorum operum nihil habet, malorum autem secum multam copiam refert; quid eum maneat, non opus est dicere. Erit enim ibi sine dubio compensatio bonorum malorumque, et velut in statera posita utraque pars. Quae demerserit, illa sibi eorum quo momentum vergitur, operarium vindicabit. Si ergo malorum multitudo superaverit, operarium suum pertrahit ad gehennam: si vero majora fuerint opera bonorum, summa vi obsistent, et repugnabunt malis, atque operatorem suum ad regionem vivorum ex ipso etiam gehennae confinio revocabunt. Haec ergo, fratres charissimi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquiramus: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus ad aeterna praemia feliciter veniamus. Amen.