|
Et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum. Advertite
quod quomodo in Patrem, sic et in Filium credendum est. Et quia cum
Patre aequalis est majestate, tantum ipsi, quantum et Patri,
honoris nos debere novimus et servitutis obsequium. Jesus autem,
Salvator interpretatur. Jesus autem dicitur, quod salvet populum.
Christus a chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges oleo sacro
perfundebantur, ita Dominus noster Jesus Christus Spiritus sancti
infusione repletus est. Unicus ideo, quia nec comparationem recipit
cum creaturis, nec similitudinem: quia omnium rerum summus ipse
creator est. Homines autem filii Dei vocantur per gratiam: ille
solus Filius genitus per naturam. Ostendunt ista in eum jure
credendum esse, qui propter hoc quod aequalis Patri est, Salvator
noster est redimens nos, et Christus est rex regens nos, et unicus
Dominus noster, spoliato antiquo hoste, singulari dominio suo
asciscens nos. Qui conceptus est de Spiritu sancto: id est, cujus
conceptionis solus auctor fuit Spiritus sanctus. Sicut enim vermis
calefaciente sole de puro limo formatur; sic Spiritu sancto
illustrante et sanctificante cor Virginis, caro Christi de sola carne
Virginis nulla sementiva carnis origine operante concepta est. Unde
se vermi comparans per Psalmistam dicit, Ego sum vermis, et non homo
(Psal. XXI, 7): id est, non conceptus more humano. Natus ex
Maria virgine. Qui veniebat inveteratam peccatis hominum renovare
naturam, novam legem voluit habere nascendi. Unigenitus igitur Dei
factus est hominis filius: ut qui Creator mundi erat, fieret et
Redemptor. Quod vero majestatis Deus de Maria incarnatus est, non
est sordidatus nascendo de Virgine, qui non fuit pollutus hominem
condens ex pulvere. Denique sol aut ignis si lutum tangat, quod
tetigerit purgat; et se tamen non inquinat. Nec fuit Deo injuria
causa misericordiae. Neque sit incredibile quod ipse natus de
Virgine, qui Adam de virgineo pulvere, et primam mulierem potuit de
costa formare. Deus Filium suum, quem solum de corde suo aequalem
sibi genitum tanquam se ipsum diligebat, ipsum dedit Mariae; ut
naturaliter esset unus idemque communis filius Dei et Mariae. Omnis
natura a Deo creata est, et Deus ex Maria natus. Deus omnia
creavit, et Maria Deum generavit. Deus qui omnia fecit, ipse se ex
Maria fecit: et sic omnia quae fecerat refecit. Qui potuit omnia de
nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere.
|
|