|
Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Iste
Pilatus judex erat in illo tempore ab imperatore positus in Judaea,
sub quo Dominus passus est. Cujus mentio ad temporis
significationem, non ad personae illius pertinet dignitatem.
Crucifixus. Hinc multa Prophetae praedixerunt, qualiter crucifixus
in cruce in conspectu populi maligni manibus extensis pependerit.
Tamen ut breviter dicatur, in cruce suspensus est, ut nos a
damnatione ligni vetiti dissolveret, et a morte liberaret. Sed
quaeritur, quid sit crucis significatio, et quare Dominus in patibulo
pati se elegerit? Ad quod tripartita ratio redditur. Prima, ut
Christus pro reatu mundi redemptio daretur, et antiquus hostis velut
hamo crucis caperetur: scilicet, ut quos absorbuerat, evomeret, non
potentia victus, sed justitia. Secunda causa est, ut secutoribus
hominibus vitae magisterium praeberet. Ad hoc enim ascendit in
crucem, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum.
Tertia causa est susceptae crucis, ut superbia saeculi et inflata
sapientia, per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata
corrueret, et sciret id quod stultum est Dei, sapientius esse
hominibus. Sed adhuc videndum est, quare Dominus tale genus mortis
elegerit. Legimus enim in Evangelio, quod Pharisaei voluerunt eum
praecipitare de monte: at elli transiens, per medium illorum ibat
(Luc. IV, 29, 30). Alibi quoque legimus, quod Judaei
tulerunt lapides, ut jacerent in eum: ipse vero abscondit se, et
exivit de templo (Joan. VIII, 59). Quare noluit Dominus
praecipitari, vel lapidari, aut etiam gladio truncari? Utique causa
nostrae salutis hoc fecit. Mors enim Christi signum est nostrae
salutis. Noluit ergo lapidari, aut etiam gladio percuti; quia
videlicet nos semper nobiscum lapides aut ferrum ferre non possumus
quibus defendamur. Elegit vero crucem, quae levi motu manus
exprimitur, qua et contra inimici versutias munimur. Hoc enim signo
crucis consecratur Corpus dominicum, sanctificatur fons Baptismatis,
initiantur etiam presbyteri, et caeteri gradus ecclesiastici, et omnia
quaecumque sanctificantur, hoc signo dominicae crucis cum invocatione
Christi nominis consecrantur.
|
|