|
Nam et ipsa crux magnum in se mysterium continet: cujus positio talis
est, ut superior pars coelos petat, inferior terrae inhaereat, fixa
in infernorum ima contingat, latitudo autem ejus partes mundi appetat.
Quia et Christus per passionem crucis Angelis profuit in coelo,
quorum numerus quia per apostatam angelum imminutus fuerat, ex animabus
fidelium quotidie adimpletur; et nobis qui sumus in terra, et illis
qui propter originale peccatum detinebantur apud inferos; sed et ipsis
qui in diversis mundi partibus habitabant. Jacens vero crux quatuor
mundi partes appetit, orientem videlicet et occidentem, aquilonem et
meridiem: quia et Christus per passionem suam omnes gentes ad se
trahit, et omnia sibi subjugavit, juxta quod ipse surgens a mortuis
dicit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth.
XXVIII, 18). Continetur etiam in hac crucis figura altius
sacramentum: quod quanto est altius, tanto attendendum diligentius.
Intelligitur namque in latitudine crucis dilectio proximi, quae non
tantum usque ad amicos, sed etiam extendenda est usque ad diligendos
inimicos. Intelligitur quoque in ejusdem longitudine longa et
perseverans laborum et persecutionum sustinentia, quam patienter ferre
debet ad patriam suspirans nostra peregrinatio, tam pro dilectione
proximorum, quam pro exhibitione omnium bonorum operum. Figuratur
simili ratione in altitudine ejus eminentia spei, penetrans usque ad
interiora velaminis: ubi visione pacis perfruuntur, qui hic a civibus
Babyloniae multipliciter exercentur, donec in libertatem gloriae
filiorum Dei a servitute corruptionis hujus liberentur. Attendenda
est etiam crucis profunditas; quia profundum est mysterium crucis, in
quo multorum, qui sapientes dicuntur, ingenia defecerunt: quod ausi
sunt reprehendere, quod non potuerunt humana ratione comprehendere,
videlicet cur Verbum Deo Patri coaeternum, omnia continens, omnia
implens, in assumpto homine totum se concluserit, et tamen totum
mundum regere, complere et continere non desierit.
|
|