|
Nulla ergo sit nobis de cruce Christi confusio, qui habemus de ejus
passione victoriam. Sicut enim sempiternus Dei Filius non sibi, sed
nobis natus; ita immaculatus Dei Agnus non sibi, sed nobis passus
est. Quis autem non mirificum advertat esse mysterium, ubi ipse homo
praedicatur qui Deus est, et ubi idem Dominus annuntiatur qui
adscribitur crucifixus? Nec incogitata ei, quod peremptus est, aut
improvisa res accidit, qui divinitatis suae consilio idcirco suscepit
hominem, ut pro homine posset occidi. Supplicium autem crucis
elegit, ut sublimiorem victoriam pararet poena deterior; et qui
universitatis bono patiebatur, quasi in conspectu mundi in altum
sublatus occumberet: simul ut qui crucifixum videbant, mirabilia
cernerent crucifixi. Nam satis abundeque gloriam patientis ostendit
repentina solis obscuritas, tremor terrarum, saxorum divisio,
resurrectio mortuorum. Illud autem quanti est testimonii, quod etiam
pariter crucifixus latro memoriam sui in coelesti regno fieri a consorte
supplicii precabatur? Hinc est, charissimi, quod illusiones et
probra quae pertulit Christus, crucem mortemque ejus non suspiriis
ingemiscimus, sed continuis celebramus laudibus. Mors Domini nostri
Jesu Christi non fuit in anima, sed in sola carne: mors vero nostra
non solum in carne, sed etiam in anima: in anima propter peccatum, in
carne propter poenam peccati. Ille vero quia peccatum non fecit, nec
habuit in anima; non est mortuus, nisi in carne tantum: et hoc per
similitudinem carnis peccati quam de Adam traxit. Igitur simpla ejus
mors profuit duplae morti nostrae, et simpla ejus resurrectio,
resurrectioni animae et corporis. Resurrectio quippe ejus duas mortes
nostras solvit, et duas resurrectiones nostras formavit. Nec immerito
uno die et duabus noctibus jacuit in sepulcro, quia videlicet lucem
suae simplae mortis, tenebris nostrae duplae mortis adjunxit. Venit
enim ad nos, qui in morte carnis et spiritus detinebamur, et suam unam
mortem carnis detulit, duasque nostras solvit. Si enim ipse utramque
susciperet, a nulla nos liberaret.
|
|