CAPUT VI. Quae per infirmitates Christus nobis praestitit.

Sepultus est: ut ad consolationem sepultorum benedictionem corporis ejus et terra susciperet. Infirma incarnati Verbi commemorantur, de quibus Apostolus dicit, Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Natus est ex Virgine, ut nos nasceremur ex Ecclesiae virginis utero: tentatus est, ut a tentatione liberaret; tentus, ut dimitteremur; ligatus, ut nos a nodo maledictionis absolveremur: illusus est, ut nos ab illusionibus daemonum liberaret: venumdatus est, ut nos redimeret: humiliatus est, ut nos exaltaret: captus est, ut nos a captivitate daemonum auferret: spoliatus est, ut nuditas primi hominis, per quam mors ingressa est, tegeretur: spinis coronatus est, ut nos liberaret a spinis peccatorum, vel potius ut monstraret se cum eis coronandum illosque caput et coronam Ecclesiae futuros, qui, spinosi erant amando vitia: aceto est potatus, ut nos inebriaret dulcedine coelestis desiderii et aeterni gaudii: postremo in altari crucis sacrificatus est, ut totius mundi peccata deleret: mortuus est, ut mortis captivaret imperium: sepultus est, ut sepulturae sanctorum benediceret; et ut nos sibi vitiis et concupiscentiis sepeliret. Haec ergo infirmitas Christi superavit omnem firmitatem mundi.