CAPUT VII. Quid egit in inferno.

Descendit ad inferna, ut Adam protoplastum, et Patriarchas, et Prophetas, omnesque justos, qui pro originali peccato ibidem detinebantur, liberaret; et ut de vinculis peccati absolutos, de eadem captivitate et inferni loco, suo sanguine redemptos, ad supernam patriam et ad perpetuae vitae gaudia revocaret. Reliqui qui supra originale peccatum principalem culpam commiserunt, ut asserit Scriptura, in poenali tartaro remanserunt, sicut in persona Christi dictum est per prophetam, Ero mors tua, o mors; id est, morte sua Christus humani generis inimicam mortem interfecit, et vitam dedit. Ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Partim momordit infernum pro parte eorum quos liberavit: partim reliquit, pro parte eorum qui pro principalibus criminibus in tormentis remanserunt.

Tertia die resurrexit a mortuis. Si credidisti de Christo quod dedecoris est, crede quod gloriae est. Si credidisti quod mortis est, crede quod vitae est. Sicut enim in passione mysterium pietatis est; ita in resurrectione operatio potestatis, ut ipse ait, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Ascendit ad coelos: id est, conditionem naturae nostrae quam ex homine matre natus assumpsit, super coelos in dextera Dei Patris collocavit. Ascendamus et nos cum Christo interim corde, ut cum dies ejus promissus advenerit, sequamur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum medico nostro: ideo si post medicum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata deponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum retibus nos ligare contendunt: et ideo cum Dei adjutorio secundum quod ait Psalmista, Dirumpamus vincula eorum (Psal. II, 3): ut securi possimus dicere Domino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16 et 17). Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedere, judicantis est. Et quia Redemptor noster assumptus in coelum et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, sedere describitur.