|
1. Puto, fratres, quod meam sarcinam sentiatis; et peto ut tanto
me onere laborantem, fraternis votis tanquam suppositis humeris,
sublevetis. Nam beatissimus Pater, qui hoc mihi pondus imposuit,
scio quia pro me orare non desinit. Non enim sola jussione me
premeret, et pia oratione desereret. Sine dubio, fratres, qui
jussit ut hoc feram, orat ut perferam. Quid ergo quod jussit, nisi
audere ignorantiam praesente sapientia, et loqui imperitiam tacente
doctrina? Cumque Scriptura dicat, Loquere, senior: decet enim te
(Eccli. XXXII, 5); Pater dicit, Loquere, junior:
delectat enim me. Scitis autem, fratres, quia loqui pro vobis verbum
Dei et ante jam coeperam. Suscepi enim nuper officii necessitate
compulsus; quia hoc munus effugere non habebam. Sed facile est
absentis magistri locum suppleat quicumque discipulus: arduum vero est
atque difficile docere condiscipulos sub magistro; tali praesertim
magistro, cujus verbis ex eo est major auctoritas, quod docentem
linguam vita comitatur. Ad omne enim bonum quod nobis insinuatur
eruditionis verbo, praecedit nos conversationis exemplo. Praecedit
nos, inquam; utinam vel sequamur! Quidquid enim in hoc viro
miramur, veneramur, amplectimur, tunc creditur vere a nobis amari,
si non pigeat imitari. Pro modulo ergo nostro ad eum nos unusquisque
tendamus, atque existens de radice cordis ejus diversos virtutum ramos
prout valemus singuli decerpamus. Qui potest, assequatur ejus
eloquentiam: qui non potest, teneat continentiam. Qui potest,
impleat ejus auctoritatem: qui non potest, sectetur humilitatem. Qui
potest, apprehendat ejus scientiam: qui non potest, imitetur ejus
patientiam. Atque in omnibus viis Domini, qui potest, ambulet cum
illo; et qui non potest, discat ab illo. Gaudeamus, fratres,
secundum dispensationem munerum divinorum habere nos in ipso quod non
habemus in nobis. Quidquid enim in illo videmus, nostrum est, si
amemus.
2. Hoc ergo tacente, nos loquimur. Hoc, inquam, tacente nos
loquimur. Ciclada clamat, et cygnus tacet: sed non tacet loquentibus
nobis, quia ipse loquitur et in nobis. Si enim vobis dicimus quod ab
eo didicimus, ipse vos docet sive per se, sive per me. Verumtamen,
fratres, hoc quod nobis imposuit adhuc parvis, vix impletur a magnis.
Sed non ideo jam desperare debemus, quia parvi sumus. Benedixit enim
Dominus pusidos cum magnis (Psal. CXIII, 13). Multum
fortia sunt, quae poscuntur a nobis, et nos infirmi sumus. Infirmi
sumus, fragiles sumus, fictiles sumus; sed quid? Placebit Domino
ponere in vase fictili, ponere thesaurum suum; ut dicamus et nos cum
Paulo apostolo, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II
Cor. IV, 7). In manu enim illius nos et sermones nostri
(Sap. VII, 16), qui dat verbum evangelizantibus virtute multa
(Psal. LXVII, 12). Quid enim putatis, fratres, quia
dispensator iste tam sapiens, nisi se sciret in nobis pecuniam
dominicam collocasse, juberet vobis aliquid erogare? Conscius sibi
est operum suorum; conscius sibi est piorum laborum: scit quantum me
sale verbi condierit. Est enim ipse sal terrae vividum, referens
apostolicae doctrinae saporem. Sed vereor ne condimentum ejus inculto
corde non duxerim. Bene ergo fecit, quod nostrum voluit gustare
sermonem. Bene fecit, inspicere quantum in nobis sui saporis
agnoscat. Quid enim aliud existimandum est, quod inter caeteros
patres, et compresbyteros meos loqui sub conspectu suo me potissimum
jussit, quod ante facere nolebat, nisi quia de eorum maturitate atque
eruditione securus, nostra voluit rudimenta sic probare. Pareo,
fratres, salubrius imperatis; et cui me dudum in Domino nutriendum
erudiendumque commisi, non subtraho. Inspice, Pater pie et
Magister bone. Interroga linguam, et testimonium prodat tibi cordis
affectum. Quidquid tibi in nostro sermone placuerit, agnosce, quia
tuum est: quidquid autem displicuerit, ignosce, quia meum est: sed
sic ignosce, ut corrigas; sic ignosce, ut punias. Ignoscas mihi
quia erravi; punias mihi quod erravi: ac sic parcas homini, non
errori: donec paulatim totum quod non a te plantatum est,
relinquatur.
3. Sed ut vobiscum potius, dilectissimi, quam cum ipso loquar, ne
in aliquo limites paternae jussionis excedam; qui me ut vobis
loquerer, imperavit: in hoc ejus facto Paulum apostolum cogitemus,
cujus modo Epistolam, cum legeretur, audivimus. Cum enim divinis
mysteriis adolescentem Timotheum praepararet, coelestibusque doctrinis
mentem adolescentis imbueret, dicebat, Praedica verbum; et paulo
post, Opus fac evangelistae, ministerium tuum adimple (II Tim.
IV, 2). Tunc si diceret ille, Non possum; responderet
Paulus, Quare non potes, fili? Nonne ab infantia sacras Litteras
didicisti (Id. III, 15)? Hoc, fratres, mihi non potest
dici. Sicut enim noverunt plurimi vestrum, jam durus huc adveni.
Per omnia enim tempore puerilis aetatis, quam facilius flectit ac
dirigit norma doctrinae, rebus aliis occupabar. Sed plane, quod
fatendum est, postquam veni, quantum potuit, in me operatus est
sanctus agricola, multumque conatus est nostram expugnare duritiam.
Neque imbres unquam mihi, neque semina defuerunt: et ideo nunc qui
semen injecit, fructum requirit. Oret ut non degeneraverint grana
ejus in nobis: et quidquid vel in sermonibus vel in moribus ipso
excolente et Domino incrementum dante processerit, non spina, sed
spica sit. Quod ergo jam restat, dilectissimi, ipsum pariter
deprecemur. ut quemadmodum ego ultra vires meas praeceptis ejus parui,
ita omnium nostrum desiderio se ipse non subtrahat, sed post hunc
sermonem nostrum loqui vobis vel pauca dignetur; quae discedentes vos
meminisse delectet, et recordando salubriter ruminare non pigeat.
Verumtamen, ne toto sermone in excusatione consumpto Sanctitatem
vestram monuisse nihil videar, audite me, fratres. Quaecumque a
Patre nostro semper audistis, et accepistis, et didicistis, haec
cogitate, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV,
8, 9). Amen.
|
|