|
Fratres mei dilectissimi, sicut omnium habere memoriam, et in nullo
errare, non humanitatis, sed deitatis solum est; ita turbari, pati
et oblivisci solum humanitatis est, non deitatis. Nam Deus non
mentitur, ut homo; nec, ut filius hominis, irritatur. Humanum est
ergo, fratres mei, turbari et irasci; et iram incurrere, bonorum et
malorum communis est conditio: sed in ira vel odio perseverare,
diabolicum est. Ideo vos qui spirituales estis, maxime attendere
debetis, ne ira in sinu stultorum requiescat. Fatuus enim statim iram
suam indicat. Fortiter tamen spiritum irascibilem continere, magnae
prudentiae et perfectionis est. O monache, noli irasci: nam nomen et
habitum sanctae religionis in hac vasta solitudine portamus. Custodite
igitur vos ab omni turbatione: non enim decet servos Dei turbationem
incurrere. Numquid enim proderunt vobis vestra jejunia, vestra
abstinentia, vestra sacrificia? Ab ira denique, fratres mei,
procedit rancor, a rancore odium, quod est ira inveterata in animo:
inde nascitur homicidium, et si non opere, saltem voluntate: inde
contumelia; inde detractio, inde suspicio et injuria, quae sunt opera
carnis et diaboli. O monache, depone iram, destrue rancorem, mitiga
furorem; ne filius perditionis efficiaris. O quam melius esset
monacho, in saeculo vivere pacifice, quam in monasterio cunctis bonis
ornatum in ira et furore litigare, et odium in corde tenere! Nec
Deum laudare, nec ab eo exaudiri meretur, qui odium servat in corde.
Qua fronte, o monache, quo affectu, qua devotione a Deo potes
veniam postulare, si fratrem dum odis, petis quod tibi dimittat sicut
et tu debita dimittis? Crede igitur mihi, quod tantum tibi dimittet,
quantum et tu dimittis alteri. Dimittamus ergo, fratres mei, iram,
quae recte significatur per Lazarum quatriduanum fetidum: quia qui
iram in corde portat, infamiae fetor statim eum corrumpit. Si ergo
ira in animo nascitur, mox refrena eam, allide eam ad petram, suffoca
eam exemplo tui Salvatoris, qui percussus in una maxilla, mox
praebuit alteram . Nam si hoc prior ipse non fecisset, mihi facere
non praecepisset. Eia ergo, fratres mei; discite ab illo qui dixit
se esse humilem et mitem: discite opere, quod saepe legistis ore.
Sol non occidat super iracundiam vestram. Si enim frater tuus in te
peccaverit, vade ad eum, invita eum ad pacem, da ei osculum; et
lucratus es fratrem. Tu vero qui offendisti, non differas pergere,
non differas fratrem reconciliare, vade ad eum, et pete veniam. Et
si verbo offendisti, et tu verbo reconcilia; si facto, quod Deus
avertat, placa eum facto. Sic enim decet servos Dei facere, sic
decet eos daemones expellere, et sanctos Angelos introducere. Nam
ubi ira regnaverit, ibi omnino princeps diabolus erit, nec inde
aliquid boni exire poterit. Fugiamus igitur iram, fratres mei, quae
rationem suffocat, mensuram justitiae ignorat, solem justitiae
nescit, amicitias rumpit, de facili aufert pacem, mentis sapientiam
calcat, sapientes infatuat, monachos deviat , sacerdotes suffocat,
castitatem evacuat, gravitatem in pastoribus dilacerat. Nec ira
repletus, consilii potest esse capax. O monache, intuere caput
tuum; nam in cruce positus pro suis crucifixoribus exoravit. Et
primicerius martyr Stephanus pro suis lapidatoribus genua flectendo
clamavit, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII,
59). Sed si non tantae perfectionis sumus, ut bonum reddamus pro
malo, saltem pro malo malum non reddamus. Non tamen per
pusillanimitatem remittendae sunt injuriae, sed per sapientiam quae est
in Christo Jesu. O quanta, fratres mei, hujus peccati labes! O
quam grandis et lata miseria tam corporis quam animae! nam corpus
quietem, et alacritatem amittit; sed et anima vitam perdit aeternam.
Veniunt enim et revertuntur ad nos per iram pristina peccata ; et sic
confundimur et damnamur. Nos vero, fratres, qui christiani veraciter
sumus, relinquamus vindictam illi qui ait, Mihi vindictam, et ego
retribuam (Hebr. X, 30). Quidquid enim ad te pertinet,
dimitte illi. Numquid non ipse mirabiliores vindictas facit, quam nos
imaginari possumus? Non tamen hoc sibi petere debemus, aut
affectare, sed pro eis mente et puro corde orare. Nam dum nostras
injurias facere petimus, quod Dei est usurpamus. Orare tamen sine
intermissione debemus, ut vindicet sanguinem suorum servorum, non ad
damnationem, sed ad correptionem, qui est benedictus in saecula.
Amen.
|
|