|
Scitote, fratres mei charissimi, quod post mundi gaudia sequentur
aeterna lamenta; quia nemo potest hic et in futuro gaudere: ideo
necesse est quod unam amittat, qui aliam voluerit possidere. Si
ergo, o monache, hic gaudere cupis, scias jam te exsulem esse
patriae: sed si hic ploraveris, patriae coelestis civis constitueris.
Beati, inquit, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth.
V, 5). Sed dicet quis, Quid flere oportet, et quare flere
debemus? Ego autem, filioli et fratres, dico quod flere debemus
peccata quae commisimus. Iste fletus sit panis noster, quem quotidie
comedere debemus die ac nocte. Flere etiam debemus populorum peccata,
quasi nostra sint vulnera. Sic enim Paulus faciebat, dum clamabat,
Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)?
Flere etiam debemus de dilatione regni aeterni; quod bene ostendebat
ille propheta David, cum dicebat, Heu mihi, quia incolatus meus
prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Istae enim sunt tres
miseriae, quibus texitur liber Jeremiae, quibus plangit peccata
animae, insultum miseriae, et dilationem patriae. Horum fletuum
imbribus debemus irrigare terram mentis nostrae, ut pariat fructus
bonorum operum diversosque flores virtutum. Isti quoque fletus sunt
tres fluctus, per quos filii Israel transierunt ad terram
promissionis. Vere peccatores de Aegypto vitiorum exeunt, mare
Rubrum transeuntes, dum eorum hostes submerguntur, et vitia
suffocantur. Vere cantant Domino gloriose, dum intrantes coelestem
Jerusalem, deposita corruptibili veste, sanctis Angelis sunt
sociati. O monache, fac igitur ut mens tua sit liber Ezechielis, in
quo scriptae erant lamentationes et vae (Ezech. II, 9). O
monache, ad has lamentationes te convertas, hos dolores amplectere
cunctis diebus vitae tuae, flendo tua peccata, et non solum, ut
diximus, tua, sed et proximi tui. Caveto tamen ne fleveris mortem
corporalem alicujus, nec substantiarum amissionem, nec corporis
infirmitatem. Omnia enim necessaria sunt evenire, omnia haec valde
communia. Ponas ergo te in Dei voluntate, relinquens sibi omnia, et
ipse te reducet et conducet: quidquid tibi acciderit, libenter
suscipe, Deum in omnibus lauda, omnem honorem sibi exhibeas, gratias
ei solvendo. Quotidie fleas peccata quae commisisti, et quae
committere proximos videas, quasi tua sint vulnera. Sic enim
peccatrix illa Maria non solum in domo Pharisaei, sed etiam post
adventum sancti Spiritus hoc idem ardenter perfecit. Semper enim
dolebat, semper in vita sua flebat quae commiserat. Sic fecit et
Maria mater Domini, quae dum juxta crucem staret, non sua peccata
flebat, quia nullum peccatum habebat; flebat autem non tantum filii
passionem, sed et Judaeorum damnationem. Sed dices: Mortuum
fratrem vel amicum video, naturalis infirmitas me invitat ad planctum.
Ego autem dico tibi, monache, tempera luctum tuum. Non enim tuum
est mortuos flere, sed saeculi. Non tamen prohibeo lacrymas
naturales, quas naturalis necessitas exprimit. Nam multi lacrymas
fundunt, et quamvis natura nos ad hoc frequenter invitet, animus tamen
sapientis immobilis perseverat. O tu qui sapiens videris esse in
saeculo, cave ne consentiat animus tuus mortuos deplorare. Stude ut
luctus vincatur ab animo. Cave ne absorbeatur animus tuus ab
infirmitate mentis. Extenuet Spiritus carnem, ratio sensualitatem.
O monache, si mors imminet, noli dolere; praepara te, ut mortem
timere non possis, ut post mortem vivere incipias, qui ante mortem
moriendo vivebas, vel vivendo moriebaris. Cupis ergo, o monache,
semper vivere? Depone fletum pro terrenis, noli plorare quae mundi
sunt, et quae necessaria sunt evenire. Depone omnino fletum pro
terrenis, et assume lamentum pro coelestibus. Beati, inquit, qui
lugent (Matth. V, 5); Beati qui fletis, quia ridebitis
(Luc. VI, 21). Diligamus, inquam, lacrymas, quia suaves
sunt diligentibus Deum. Delectemur semper in hac vita, fratres mei,
in fletu et lamento. Simus tantum proni ad lamentum et fletum,
quantum fuimus ad culpam audaces. Qualis fuit nobis intentio ad
peccandum, talis sit ad poenitendum devotio. Gravia peccata
gravissimis lamentis indigent. Accipite, fratres mei,
compunctionem; quia sanitas animarum est, remissio peccatorum est,
sacrificium spirituale est, quod Deo summe placet. Holocaustum
medullatum, cor peccatoris humiliatum et quotidianis lacrymis rigatum.
O monache, punge oculum mentis, ut lacryma prodeat compunctionis. O
compunctio, quam sancta et mirabilis praedicaris! Tu spirituale
lavacrum es, tu flagellum Dei es per quod Deus mutatur, tu stimulus
per quem Deus ad hominem inclinatur, tu ligamentum per quod Deus
fortiter astringitur. O compunctio sancta et immaculata, sine qua
adultis non valet Baptismus, sine qua ad judicium Domini corpus
recipitur, sine qua infructuosa est omnis confessio, sine qua omnis
satisfactio inanis est. O compunctio lacrymosa! o lacryma mentem
purgans, intentionem fecundans, confessionem irrigans, animam
sanctificans! Haec est lacryma sanctae compunctionis soror, quae
motus illicitos exstinguit, paradisum aperit, infernum claudit,
mundumque despicere in cunctis facit. O felix lacryma! tu carnalem
cogitationem exstinguis, peccatorum morbos expellis, virus culpae
evomis. O felix tabula, o vitalis navicula, per quam naufragus
redire potest ad portum salutis! O aqua salutaris, per quam omne
peccatum destruitur! O via, per quam ad paradisum gradimur! O
spirituale conductum, per quod de invio ad viam transitur! O felix
lavacrum poenitentiae lacrymarum, quod toties valet ad purgandum,
quoties purgatione indiget cor humanum! Haec est, fratres mei, herba
coelestis illius fullonis, qua vestes servorum suorum deturpatas a
sorde quotidie purgat. Hoc est coeleste nitrum, quod de rore divinae
gratiae decoctum, abstergit maculas peccatorum. Hoc est lixivium,
quo interioris hominis caput optime abluitur. O lacryma, tu contra
ruinas hominum suave solatium, quae passionis Christi es vicaria,
contra peccatum ponens remedium, ut per te toties cogatur Christus
mori, quoties labitur homo in abyssum peccatorum! O monache, ergo a
lacrymis quis continere se poterit? Intremus, obsecro, conscientias
nostras, discutiamus eas; et si risimus in juventute, saltem in
senectute fleamus, cogitantes quid Christo et quid diabolo tempore
nostrae juventutis persolvimus. Et si antequam ad eremum pervenimus,
visus nos incurvavit per concupiscentiam, si guttur per gulam, si
auditus per enormitatem verborum vel spontaneam detractionis
audientiam, si lingua claudicavit in verbo, si olfactus erravit in
odoramento, si tactus fefellit in suavitate, si gressus ad furtum, si
in his vel aliquo istorum inveneris culpam, ablue culpam per lacrymam:
juxta quantitatem sordis mensura lacrymas, assumendo poenitentiam,
quae mater est omnium bonorum. Timor autem qui poenitentiam concipit,
compunctionem parit. Poenitentia illa digna et bona est, quae peccata
peracta deplorat sic, ut deplorata iterum non committat. Quid ergo
poenitentia est, nisi ante acta deflere, et flenda iterum non
committere? Nam qui sic peccata deplorat, ut iterum peccata
committat, adhuc poenitentiam agere ignorat. Numquid et qui
dissimulat, irrisor est, et non poenitens, qui adhuc agit quod
poenitet? Poeniteamini igitur, fratres mei, et poenitentes
poenitentiam agite in fletu et lamento; ut digne ridere possitis in
gloria beatorum. Amen.
|
|